DE COMITIIS ANNI
Ex comitiis Varsaviensibas vobis scribo ; ideoque quid agatur Varsaviae, praesertim in causa nostra,significo.Taliter schisinatici parabant sepro his comitiis, ut Unionis sanctae memoriam funditus delere ex hoc regno possent, et si hoc non possent, nos ad minimum auctoritatecomitiorum de sedibus nostris deponerent et bona ecclesiastica nobis auferrent. Gonclusum id fuit in frequentissimo conventu Gosacorum incampestribus Kioviae ; quodutfacilius obtinerent, regem et primates omni génère obsequiorum demereri studebant. Sors bona nostra fuit quod patres et fratres nostros de quibus vobis scripseramus, martyrio esse afïectos, non statim occiderent, quod modo vehementer dolent, sed miserint ad monasterium suum Terechtimirum, ubi octo septimanis in frigore (nihil nam dum rapti sunt supra se pro frigore habebant) famé et siti itemque compedibus ferreis vincti detinebantur. Sed quia serenissimus Rexetalii proceres regni moti indignitate hujus facti, comminatorias litteras adipsos scripserunt; quod ut promptius facerent proceres quidam spem ipsis fecerunt, ipsos omnia quœ vellent in istis comitiis obtenturos. In spem ergo comitiorum, plane sub ipsa comitia, patres nostros dimiserunt data tali admonitione, ut nunquam Chioviaeet in totoPalatinatu illo comparèrent, quod Patri Ignatio œgerrime persuaserunt. Liberatus enim e manibus eoruni nullo modo Chiovia exire volebat, nisi praevia obedientia quse Ghioviam miserat ut eumdem revocaret ; alias paratmn se esse potius mori. Sed quia P. Alexandererat superior ipsorum, usus discretione, quae necessaria in talibus est, coegit omnino ipsum discedere ; ingratiam tamen ipsius supellectilemecclesiasticamet bibliotheculam quam secum tulerant pro residentia, reliquit Ovruciae, triginta milliaribus Ghiovia, sperans se ibi residentiam habiturum, et inde successu temporis Ghioviam rediturum : tamalte animo ipsius inhœsit ista missio. Nunc distributi sunt per di versa monasteria, ut vires debiiitatas reficiant, et pedes a compedibus tumentes et saucios sanent. P. autem Alexander qualibet nocte habet febrim ; conqueritur vehementer se non fuisse dignum corona martyrii.
Ex omnibus ergo locis schismaticorum venerunt hue primarii tam ecclesiastici quam seculares : non jam amplius 0 uspoxoienie Religiey greexiey petentes, prout alias facere consueverant ; sed magna cum praesumptione, ut nos e gradibus nostris deturbemur, et ipsi in illis collocentur postulantes et tanquam rem sibi promissam deposcentes. Additae sunt minae per Cosacos, qui hue ad comitia in legatione missi sunt ; a quibus hoe principaliter régi, senatui et nuntiis terrestribus inculcatum est, Cosacos scilicet, nisi hoe concessum fuerit, seditionem facturos, et regno multum damnum illaturos. Submissae sunt intérim hue ad comitia litterae ab episeopo Ghioviensi, illos jam 100 chiliarchas elegisse et 100, 000 Gosacorum, qui numerus est toti regno vehementer formidabilis,conseripsisse,quod confirmatum estetiam a meo Sakowski. Auctoritate ergo comitiorum, non expectato fine, missi sunt ad ipsos nuntii tam a rege quam a senatu et a nuntiis terrestribus, districte prœeipiendo, ut redeat quisque ad sua ; ultra cataractas Borysthenis non eant, nisi 2,000 ; abineursionibusia ditionesTurcarum abstineant; quod si facere recusaverint,: omnes virtutes regni contra illos movendas iri, et ad internecionem delendos ; sinobedierint, prout tenenturobedire, commissarios statim prima vere ad ipsos ituros etde omnibus cnm ipsis transacturos ; hoc est, in quo numéro deberent servire Reipublicœ et quantum stipendii ab illa expeetare possent. Ad ipsorum autem postulalata responsumiri post finem comitiorum per ipsorum nuntios,quod esset ex ccquitate et juribus regni. De reditu legati nostri, ducis Zbaraski, cum pace jam confirmata spargunt multa, sed castellanus Gracoviensis, frater ipsius, se nihil certi scire asseveravit.
Sed ut redeamus ad schismaticos, adhue tumentes spe ambulant in magnis et mirabilibus ; nostamen qui ex initiis comitiorum cognoscere possumus finem ipsorum, speramus certo nihil eos obtenturos; in quo nos omnem diligentiam quae moraliter possibilis erat facimus, agendo hac de re cum omnibus ordinibus regni.SerenissimoDeus concédât multos annos ; fere solus pugn^it pro nobis. Jam hoe etiam cœperant cognoscere schismatici, et emiserunt aliquoties vocem desperationis cum indignatione, dicentes nontantum patribus nostris (qui nunc mecum quinque sunt), sed et mihimetipsi dixit Drywinski : « Yidemus nihil nos contra « vos obtenturos vivente hoc rege : sed tempore interregni se omnibus « viribus insurrecturos contra nos. w Risimus ista, prout irridenda sunt. Deus enim concedet longam vitam R«gi ; crescet et numerus nostratum ; non deerunt favores Sedis apostolicse, quae auctoritate sua permovebit huj'us regni antistites ; et caetera quse Deus sibi reservavit, auxilium scilicet suum sanctum. Ad summum feriae 2»^ hebdomadae sequentis dabitur resolutiohujuspuncti de religione nuntiisterrestribus.quiinter suas exorbitantias hoc etiam posuerunt : « quare non satisfieret consti- « tutioni anni 1607 quod a nuntiis in gratiam schismaticorum est scrip- « tum ?» Responsum est datum argute(quod fuit liodie apud me), quod
JOSEPHI RUTSCII METROPOLITE EPISTOLJÎ ÔoJ
scilicet a Rege et abUnitis satisfactiimfuerit illi constitutioni ; a schismaticis autem non satisfactum, idque probatum evidenter. Promissa est ipsis commissio, ut pro certo loco et tempore conveniamus, et quaeramus modum paciflcationis ad invicem, et postea in futaris comjtiis videbitur, qiiid facto opus sit ; intérim autem constitutiones annorum 1607 et 1609 habeant suum robur, qua3 nobis hucusque niliil nocuerunt. Habetis ergo compendium comitiorum in causa religionis.
Datum Varsaviœ, 24 februarii 1623.
De initio et progressu horum comitiorum scripsi vobis ante très septimanas; propterea nunc ista paucis scribo. Schismatici licet cum suis Gosacis omnia terroribus impleverint, nibil tamen per Dei gratiam obtinuerunt. Sub ipsacomitia veneratrumorillos conscripsisse 100,000. Legati prseterea Cosacorum apud nuntios vehementer instabant, multa pericula, nisi eorum petitioni satisfieret, objiciendo. Eo res devenerat ut esset necessarium me ingredi ad nuntios terrestres et dicere causam nostram, quod hucusque nunquam fecimus. Unde décréta est deputatio decem personarum, ad quas adjecit serenissimus rex cum senatu quinque primarios senatores. Produxerunt ipsi primum sua jura, produximus nos postea, et ita nobis successit D. 0. M. prospérante, quod evidenter, omnium judicio, a nobis victi fuerint. Venerunt insuper ille pseudometropolita et episcopi; confudit tamen eos potentia divina, ut nihil praevalerent adversus nos. Deo 0. M. sit gralia, serenissimo etiam régi nostro, qui nisi nos juvisset, et quidem solus, non habendo auxilio ab ullo senatore, opprimeremur.
Ipsorum antesignanus et unus e nuntiis terrestribus, pestilentissimus schismaticus, quem nostis, ut artfTtror, Unichimovschi, in ipso fervore conflictus nobiscum extinctus est et descendit ad inferos. Illi autem pseudoepiscopi eadem nocle qua finita erant comitia, fuga pra3cipiti se eripuerunt; impetrarunt tamen dilationem hujus negotii ad futura comitia.
Yarsaviae, Martii 8 an. 1623.
(Archiv. de Propaganda Fide. God. XII Basilianor.)
LETi'RE DU NONCE LANCELOTTI AU CARDINAL BARBERINI ANNONÇANT LE MARTYRE DE SAINT JOSAPRAT.
nimo e Rmo Signor p^g Gol^o. n metropolita Ghioviense mi avisa con une sua delli 25 del passato, che l'arcivescovo Polocese Ruteno. persona esemplare e molto zelante de progressi dell'Uûione, e stato ammazzato ultimamente in Vitepsco, sua resideuza, in un tumulto popolare concitatoli contro da certo prête scismatico, da lui prima carcerato, e poi rilassato. Fui assalito detto arcivescovo nella propris casa da alcuni scismatici, li quali avendo amazzato con esso lui parte de servitori e gl'altri feriti, lo strascinarono poi per la citta nudo, rimanendoli solamente adosso un aspro cilicio, con che soleva andar tutto coperto ; con questo che riempirono poi di sassi sommersero il corpo in una parte più profonda del flume Duna, facendosi ora diligenza da alcnni per ritrovarlo.il caso ha commosso grandemente sua Maëstà, la quale perô aveva commandato che andassero là alcuni commissarii a farci severo risentimento, ma è stata poi ritenuta da certi senatori, con metterli in considerazione esser bene di aspettar quattro o cinque settimane per aver miglior informazione del fatto. lo non dimeno dubito, che soprastando le feste del Natale, poi le Diète private e finalmente la Dieta générale, intimata per li 6 di febraro prossimo, abbianno mira con questi detti Senatori di prolongar tanto l'andata de commissari, che la crudeltà degli scismatici resti forsi impunita, mostrando in ciô il forô poco affetto verso TUnione. Con tuttociô con prossima occasione farô ogni piii caldo ofïïcio appresso sua Maësta, acciocche venga soUecitato ilcastigo dei malfattori, ed a V. S. lUma faccioumilissima riverenza.
DiVarsavia li 7 di dicembre 1623; di V. S. lllm^i e R^a,...
Il nuncio di Polonia.
(Szymanski a tiré cette pièce d'un ancien manuscrit de Zydyczyn, appartenante l'église deChelm, et l'a insérée dans sa collection, t. II, p. 361.)
ni
REVISIO ANATOMICA GORPORIS B. JOSAPHAT
Per Adm. R. P. Theophilum Serafinowicz juratum et specialiter ad hune actum a Rmo Protoarehimandrita deputatumcommissarium, eum adhibito areliiatro, die 20 februarii a" 1780 facta et manu propria ejusdem archiatri descripta, ac ad archivium Ordinis, in quo hucusque asservatur, transmissa.
Rogatus ab Adm. Reverendis patribus Hieromonachis Ordinis S. Basilii M. in mouasterio civitatis Alba3 Ducalis, ut quiescentes ipsorum in ecclesia sacras reliquias S. Josaphat martyris et Archiepiscopi Polocensis, prœsentibussupradictis sacerdotibus, oculo anatomico inspicerem, defectumque organorum seu partium sanctum cadavor constiluentium sub fide christiano-medica assignera, lubens reverenterque negotium suscepi, et quaedesunt fideliterbic adnoto :
lo In brachio dextro cutis cum carne et musculis introrsum spectati absunt, in manu eadem digitus annularis deest.
2" Brachium sinistrum radio, vena et intégra manu caret.
3° Vertebrae dorsi, lumborum et costse usque ad unam omnes non reperiuntur.
4° Musculi surales cum integumento communi absunt.
3» Os calcaneum cum ossibus tarsi et metatarsi phalangibusque digitorum in utroque pede desunt. Intelligendum quod neces^ario etiam deraptis ossibus, cutis, caro seu musculi, nervi, tendines aponevorosos una cum his absunt.
In cujus negotii fidem manum et sigillum apposui.
Dabam in Alba Ducali in Litliuania anno Ghristi 1780.
Serenissimi Eiectoris Bavariae Ducis pientissimae memoriœ etc. primarius locum tenens et consiliarius, celsissimi S. R. I. Principis et Ducis in Olyka, Nieswiez etc. Hieronymi III Radziwill M. D. Lithuanise supremi Gamerarii elc. archiater, Josepiius Antonius de Karres in fidem praemissorum scripsit m. p.
Verboîenus ex apographo Bialensi, fasc. A. n" 4.
[Copié par Szymanski, t. II, p. 295. )
s. s. D. N. PIO PAPA IX
DE CANONIZATIONË B. JOSAPHAT NOBILIUM POLONORUM
SUPPLEX LÏBELLUS.
nia sollicitudo paterna quam erga Polonos tum in prosperis tum in adversis rébus indesinenter per tôt saecula exhibuit sancta Sedes Apostolica, mirum in modum, ex quo in throno Beati Pétri resedit Beatitudo vestra, exarsit. Pastoris vigilantissimi partes tenens gregique tuendo contra ingruentemhostem incunctanter addicta, quum novissime ipsa gens nostra in ultimum redacta" esset discrimen, non cessaYit Beatitudo vestra quin veterum pro Ecclesia meritorum memor, solemni supplicatione indicta, corda nostra desperatione dejecta sursum erigeret ; rursus, cunctis aliis obmutescentibus, vel aversos ab immanibus facinoribus qui bus opprimebamur ocuios tenentibus, sola vocem extolleret qua indifferentismo aut scepticismo, ut aiunt, laborantibus hominibus aeternae justitiae principia in mentem revocaret persecutoresque ad summum Dei tribunal appellaret. Igitur quum dextram admoveret bis qui nunc dejecti quondam potentia valuerunt, tune novis Poloniae populos vinculis Sedi Apostolicae sane adstrinxit Beatitudo vestra, in diesque pœnitentise quam nobis hisce temporibus inscrutabili judicio Deus indixit animum roburque subministravit.
Tôt ergo et tanta bénéficia recolentes, ad pedes Beatitudinis vestra^ memoris animi vota déponentes, ad novam impetrandam gratiam filiali confidentia supplices nunc devenimus : nempe ut Beatum Josapbat, archiepiscopum Polocensem Bitus GraBci, ob assertionem Primatus Divi Pétri a schismaticis occisum, in sanctorum catalogum referre dignetur.
Ad talia oranda nosimprimis movit extrema Ecclesiœ utriusque ritus in Polonia nécessitas, qua quidem itaurgeturut nulla nisi cœlesti interventione ipsi occurri possit. Quo fit ut Beatus Josapbat inter Sanctos per totum orbem Ghristianura acclamatus, illam interventionem pro nobis certo impetraret.
Illa etenim per laborem sanguinemque Beati Episcopiobfirmata pêne tota corruit Unio, quae quidem ubi aliquantulum adhuc habet locum,
DE CANONIZATIONE B. JOSAPHAT 537
modo vi aperta,modo infestiori dolo impelitur. Quumenim ad pristinos usus et ad antiquam et fideliorem Patrum traditionem remeandam nos revocare prae se ferunt, Graeci Ritus clerum fidelesque ad Latinorum contemptum excitant, legitimisque Pastoril>us ut débita denegetur obedientia. Sedubi solemnis sanctorumubiqueBeatoJosaphat adhibitus fuerit honor, tum his gloriosum et dulce videbitur pro Sanctissima Ecclesia persecutionem ipsamque mortem pati, illis vero non posse RutheniBiEcclesiae ritus ingenua sinceritate servari, quin simul a Sancta Sede Apostolica minimo tramite discedatur.
Sancti Basilii monasticus Ordo qui Beatum Martyrem primum inter reformatos suos liabuit, pêne totus, ingruente schismaticorum furore, extinctus jacet. Qui tamen ubi inter sanctos Ecclesiastica auctoritate evectus fuerit ipsius Martyr clarissimus, ad priora redibit, et ex ipsius restauratione, Vestra Beatitudine sic favente, profecto fiet utiteruni ex ipsoexorianturtura austeri pœni tentes, tum indefessi praedicatores, dogmatum invicti defensores, docti scriptores, sancti preesules, et quod majus est, prseclara martyrum seges.
Nec ideo minus ad nos Ritus Latini cultores illa Beati Josaphat attinet gloria quam ad Graecae Liturgiae astrictos fratres. Etenim ex Unionis conservatione ipsa pendet conservatio ecclesiarumque nostrarum securitas. Illa vero ablata.statim in pejus persequutorum in nos redundabit furor, in his prsecipueregionibus ad orientales meridionalesque Poloniee plagas vergentibus, in quibiis Gréecorum praevalet ritus ;iiobisque ipsis ad praelium majores infundendae sunt vires quas Beatus Josaphat, ubi Ghristianus Orbis, jubente Vestra Beatitudine, illum colet, certo impetrabit.
Has demum humillimas ad Vestrae Beatitudinis pedes deponimus supplicationes ex persona tôt millium cujuscumqueaetatis, sexus atque conditionis, qui nunc etiam in ergastulis Moscoviag et Polonia3 ingemiscunt vel in frigidis Siberiae regionibus miserrime exulant ; qui sane, modo inter pseudo-orthodoxae Ecclesiae secta tores se annumerari, vel solumreputari concederen, statim prsedia paternasque domos reciperent, quosque Polonos esse liceret si Gatholicos esse ad posterum taederet. Taies majori animo efflciet, constantesque praemio donabit Beati Josaphat apostolica Ganonizatio.
Quod vero nunc expostulamus, sic agimus paternis vestigiis inhaerentes, semper enimreges et ordines Reipublicae Polonae una cum plèbe pio laetoque corde Beatum archiepiscopum et martyrem colère studuerunt.
Igitur postquam anno mdcxxiii martyrium a schismaticis Beatus Josaphat subiit, totsubsecuta sunt miracula, tanta cunctorum animis pia exarsit devotio, ut nostrorum regum felicis recordationis Sigismundii III et Vladislai IV, necnon Rutheniaemetropolitae et Episcoporum, multorum etiam Regni Senatorum-precihus annuensgloriosus Beatitudinis vestrae
antecessor Urbanus VIII, vigesimo tantum post martyris necem auno, illuiii Beatum déclara verit, jusseritque ipsius quotaunis pridie Idus Novembris per Rutlieniae diceceses festum celebrari. Quo factura est ut Poloniae cunctae Unioaique patronus renuntiatus, per longas afflictationes saeculo xviijam labente, nostrae patri?e incumbontes, ab omnibus pie et fidenter fuerit invocatus.
His siquidem temporibus, in extremopericulo Polonia redacta, alieno milite Lutheri vel Photii sectatore occupata, nihil aliud prœter divinam opem ad tam multis hostibus simul accurrendum visum est. Quam opinionem res ipsa probavit ; ubi primo cum Suecis, Borussis, Transylvanis, deinde cum Moscovitis, dimicandum necesse fuit. Quum quidem anno mdclx, hos inter et Polonos inita fuisset pugna, Polonorum duces Gzarniecki et Sapieha suis Beati Josaphat nomen pro signo ad recolligendam aciem dederunt ; vixque tandem devicto, e patriisque finibus profligato hoste, non dubitaverunt quin Baato victoriam totam attribuèrent. Itaque re fideliter perspecta, rex Johannes-Gasimirus una cum Senatu, Metropolita et Episcopis, summo Pontifici Alexandro VII enixas direxit preces, quatenus tandem inter Sanctos renuntiaretur Beatus Josaphat « in dominiis nostris, uti ferebat, plurimis miraculis clarus ». Tune temporis nihil hujus modi statuisse Apostolicam Sedem sane tribuendum est providae existimationi quod in aevo futuro taie et tantum Regno Poloniae Unionique opportuniore modo certiorique discrimine auxilium adhiberetur.
Neque ideo populorum vota omnino irrita cesserunt ; nam Sanctae Sedis auctoritate festum a pridie Idus novembris ad ivKalendas octobris translatum fuit, quo melius peregrinorumin dies auctiori numéro Beati tumulum invisentium contra saevam hyemem consuleretur.
Prseclarum insuper venerationisgratitudinisque suseipsa Respublica praebuit documentum, quando in Gomitiis anni mdclxxiii amplissimis pr«diis tumulum Beati Josaphat donavit, quem « multis miraculis (ic clarum uterque populus ( Polonus scilicet atque Lithuanus) sibi pecu- « liares gratias impetrantem utique senserit. » Anno mdglxxvii idem Decretum aliis comitiisconfirmatum,necnon Beatus Josaphat tamquam Regni Poloniae Unionisque Patronus acclamatus.Postremo quume primoribus Regni quidam Monachorum Sancti Basilii asceterium in ipso loco fundasset in quo, martyrium Beatus passus fuerat, pium consilium Rex etordines incomitiispublicoinstrumentolaudaverunt confirma veruntque, tam prseclari martyris mérita celebraresummopere studentes.
Omnes satis norunt quam a multis hostibus, quot saevis bellis infelix assidue irapetita fuerit Polonia. Inter quae inceptis temperare consiliis ad exaltationem Beati Josaphat pertinentibus necesse fuit. Quin et ipsius corpus pluries ad hostibus exquisitum ; nempe a Tsare Petro qui illum flammis abolere cupiebat, nec non recentioribus temporibus aliis Moscovitarum ducibus, ne ultra tam sancto pignore Polonia gauderet Unde
DE CANONIZATIONE B. JOSAPflAT 559
sacrie reliquiae non semel latere debuerunt, sed tandem post varias fortunas monachi Sancti Basilii qui fideli studio illas etiam in castris asservaverant, dominio Principis Radziwill, scilicet in urbe Biala recondere statuerunt ; ubi postquam aliquandiu latuerint, aliquo pacis radio interlucente, publicse venerationi expositae sunt, tanto quidem populorum concursu, tanta miraculorum frequentia utsat ejus nomine videre sit pluresinstituisodalitates, atqueinprimis piarum fœminaruin Gongregationem pro puellis educandis fundarijnsuperquea SummisPontificibus Clémente XII et Pio VI indulgentias tum praedictis sodalitatibus, tum ipsi Ecclesiœ in qua Beati reliquiae sacratissimae asservantur concessas in ipsius festo die lucrandas.
Quae pia instituta horrenda tempestate, qua ipsa obruta est Polonia, pasvsim eversa sunt, indeque illa indifferentia paullatim erga illos prsecipue qui Ritum Unitum sectantur grassari cœpit. Poloniae Ecclesia sub schismaticorum dominatu magna ex parte translata, in una tantum diœcesi, in illa nempe quae Beati corpus asservat, perseveravit Unio, quasi ab ipso martyre qui pro illa vitam sanguinemque fudit, defuncto custodiretur, ejusque sacr» exuviae Unionis exstarent fideli efficacique pacto symbolum.
Nunc vero, ubi primum in Orientis partibus jam renovari visa est Unio, statim apud Polonos reviviscere erga Beatum Josaphat vêtus amor, piaque veneratio cœpit ; piae peregrinationes numéro fervoreque pietatis ad urbem Bialam iterari ; scripta plurima per populum diffundi, avidaque mente perlegi, quibus tum Unio, tum Beati Martyris celebrabatur honos. Itemque ut antea, sub ipsius nomine renovari sodalitates quibus Béatitude vestra dignanter duobus hisce elapsis annis, gratias spirituales concedere acquievit.
Guncta ergo undique, nisi fallimur , coalescere et conjurare videntur ut jam nunc canonizationis plenarium honorera consequatur optimus noster atque dilectissimus patronus, Beatus Josaphat, Polocensis archiepiscopus, martyr inclytus. Ejus quippe in Polonia tanta alacritate, tanto omnium concursu acceptus cultus, praecipue ex décrète Urbani Vill vires incrementumque cœpit ; ipsique Unionis conservatio diûicillimis temporibus adtribuenda. Ideoque quando et Vestra Béatitude Sanctum Josaphat proclamaverit, itemque Unioni Patronum renuntiaverit, ad adultam virilemque setatem nunc parvulam vixque redivivam promovebit, novumque ipsi triumphum, incrementique aetatem digito signabit.
In tam gravi nostra necessitate adversus hune nisum Ecclesiae hostium summis viribus se accingentium nullum quacumque terrarum inveniri potest subsidium, nisi quidem in cœlo potentem Patronum nobis certissimum dederit, illoque fidei Unionisque vinculo populos diverses in Polonia degentes adstrinxerit, solatioque animarum quam efficacissimis artibus consuluerit Vestra Béatitude.
Ad cujus pedes humiliter amanterque provoluti atque Apostolicam Benedictionem implorantes, nos profiteraur,
Vestrae Beatitudinis Filios devotissimos et obsequentissimos.
Mense decembri anni millesimi octingentesimi sexagesimi quarti.
(Sign.) Leo pringeps Sapieha, Ladislaus princeps Czar-
TORYSKI, DeSIDERIUS GhLAPOWSKI GENERAL., LaDIS-
LAus GoMES Zamoyski gen., Deodatus Zaleski, Breanski gen., Barzykowski, Ludovicus COMES Bystrzonowski gen., Leontius comes Rzewuski, Th. Morawski, Plichta Andréas, etc., etc.
CATALOGUES DES MONASTERES BASILIENS AU MOMENT DU PARTAGE DK LA POLOGNE.
Les deux catalogues suivants, découverts par S. E. le Cardinal Pitra dans les archives de l'ancienne nonciature de Vienne, donneront au lecteur l'idée du nombre et de l'importance des monastères basiliens en Pologne. Malgré des recherches très minutieuses, il n'a pas été possible de retrouver les noms polonais de tous ces établissements. Le chiffre placé après l'indication des noms donne le nombre des moines. Les lettres majuscules indiquent la destination de chaque monastère et les études qui y étaient florissantes.
A. Noviciat.
B. Cours de théologie et séminaire.