PARS PRIMA
Homo ad christianœ Religionis confessionem adducendus.
Theologo hominem rationis compotem ad christianae Religionis confessionem adducere cupienti quatuor praestanda sunt. Scilicet illi demonstranda est; i° Dei existentia; 2» Religionis christianae fada à Deo revelalio ; 3^ solius illius Religionis christianae à Deo revelatae verilas; 4» denique illius verae Religionis amplectendae nécessitas. Haec autem oninia à nobis praestabuntur, dum Dei Mundi Creatoris et Rectoris exislenliam contra Alheos, dum Dcus religionis christianae revelatorem contra Deistas, dum solius Religionis christianae veritatem contra Judaeos, Idololatras, Mahumetanos, dum Deo loquenti, et voluntatem suam manifestanii parendi necessitalem contra Tolérantes asti'uemus.
Adversùs Atheos»
Dei nomine intelligimus Ens increatum, infinité perfectum, et pttinè distinctum ab aspectabilis hujusce Mundi universitate cujus Creator, Conservalor et Rector est. Apage ergô veterum Philosophorum insanum Dogma, qui universalem quandam animam Mundo infusam, Mundique formam et partem delirabant. Apage impium simul ac portentosum Spinosae systema, unicam in Mundo substantiam agnoscentis. Deum qualem depingit novus ille Atheismi Magister, sana ratio respuit; Deum è contra qualem nos exhibemus existere, innumera suadent argumenta; interquae illud seligimus, quod ex Mundi creatione et sapienti ejus administrât ione Deus ipss cénties Judaeis proposuit in sacris Litteris.
CONCLUSIONES EX UNIYERSA THEOLOGIA