‹ Un grand feudataire, Renaud de Danmartin, et la coalition de Bouvines;Chapitre 180 sur 225 · CHARTE DE PHILIPPE, ROI DE FRANCE, DONNANT AUMALE A · texte numérisé non relu

CHARTE DE PHILIPPE, ROI DE FRANCE, DONNANT AUMALE A

RENAUD, COMTE DE BOULOGNE

Paris [décembre] 1204 In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus,

PIÈCES JUSTIFICATIVES

Dei gratia Francorum rex. Noverint universi présentes pariteret futuri quod nos, dilecto et fideli nostro Renaldo, comiti Bolonie, et heredibus suis, damus et concedimus in perpetuum comitatum Albemalle cum feodis et dominiis et omnibus pertinentiis citra forestam de Eavis, excepto Arguel et feodis et pertinentiis ejusdem Arguel. Damus etiam et concedimus in perpetuum dicto comiti et heredibus suis villam sancti Ricbarii cum omnibus pertinentiis, que est inter Augum et Furcarmont, que fuit Rogeri de Mortuomari. Damus insuper eidem comiti et heredibus suis in perpetuum castrum de Danfront in Passeis cum feodis et dominiis et omnibus pertinentiis et forestam de Anderne. Idem autem cornes nobis et heredibus nostris quitat in perpetuum castrum de Mortuomari cum omnibus pertinentiis ejus et totam terram Anglicorum et Normannorum quam tenebat et justiciabat per castellum et castellaniam de Mortuomaris. Hec autem omnia que prediximus comiti Bolonie et heredibus ita damus et concedimus quod ipse et heredes sui a nobis et heredibus nostris ea tenebunt in feodum et hominagium ligium facicndo taie servitium quale feoda il la debent. Ipse antem cornes de omnibus supradictis fecit nobis hominagium ligium contra omnes homines. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus. Actum Parisius, anno ab Incarnatione Domini M° CC° quarto, regni vero nostri anno vicesimo sexto. Astantibus vero in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo, signum Guidonis buticularii., signum Mathsei camerarii, signum Droconis constabularii. Data vacante (locus monogrammatis) cancellaria. Per manum fratris Garini. A. N., Très des Ch., J. 238, n« 4.

Page 1