DE BOULOGNE
Vernon, février 1204-1205
Ego Henricus, dux Lotharingie, omnibus ad quos litere iste pervenerint, notum fieri volo, quod ego constitutus in presentia Domini mei Philippi, régis Francie, Reginaldo, comiti Bolonie, et heredibus suis totum comitatum Bolonie et quidquid ratione uxoris sue ad eumdem comitatum spectatcitra mare Angliejure hereditario, tam ego quam heredes mei in perpetuum quitavimus, et quicquid idem cornes tenet citra mare Anglie; ita taraen quod idem R[eginaldus], cornes Bolonie, et heredes suinii ni et heredibus meis singulis annis assignaverint apud Kales sexcentas libras parisiensis monete, reddendas medietatem in festo beati Joannis- Baptiste, et alteram medietatem in Natali Domini, per manum
PIÈCES JUSTIFICATIVES 275
régis Francie et heredum suorum. Si vero contingeret quod redditus predicte ville non sufïicerent ad solutionem predicte pecunie, predictus cornes et heredes sui tenerentur mihi et heredibus meis supplere defectum de aliis redditibus suis; et si forte contingeret quod predictus cornes Bolonie et heredes sui mihi et heredibus meis predictam pecuniam ad predictos statutos non redderent, dominus rex Francie predictum comitem Bolonie et heredes suos cogeret ad reddendum mihi et heredibus meis predictam pecuniam ad predictos statutos. De terra Anglie que pertinet ad jus uxoris mee et uxoris comitis Bolonie, sic erit : si idem cornes Bolonie disposuerit ire in Angliam cum armis, ad acquirendum jus et hereditatem uxoris sue et uxoris mee, nisi ego infra duos menses postquam ab ipso comité Bolonie fueram submonitus, cum eo gentes meas misero competenter in Angliam, vel ego in propria persona illuc iero cum eo, quidquid idem cornes ibi acquiret suum erit proprium. Et vice versa, nisi idem cornes, postquam infra predictum spatium a me submonitus fuerit, miserit competenter gentes suas mecum in Angliam, vel in propria persona venerit, quicquid in Anglia acquiram meum erit proprium. Si autem, sicut superius dictum est, ab altero nostrum vel ab utroque terra predicta acquiratur, idem cornes habebit partem suam de illa ratione sororis primogenite, ad usus et consuetudines Anglie; et ego similiter partem meam ratione sororis minoris natu. Ego vero de eadem parte mea nulli faciam hominagium quamdiu vixero, et post obitum meum hères meus quem habebo de sorore ipsius comitis de terra illa faciet quod debebit. Et si contingeret forte quod vel alter nostrum vel uterque terrain illam per pacem vel per compositionem acquirat, terra illa, portione que predicta est, inter nos dividetur. Has conventiones ad invicem juravimus ego et ipse cornes super sacrosancta et sub sacramento ûdei in manu domini régis Francie, nos promisimus observaturos. De hac autem conventione tenenda ego super toto feodo quod a domino rege Francie teneo, et super feodo quod habere debeo in terra Bolonie, eumdem dominum regem Francie pro me tidejussorem constitui, ita quod si ego ab hac conventione resiliero, ipse dominus rex Francie feodum suum licite poterit tenere donec fuerit penitus emendatum ; similiter et cornes Bolonie eumdem dominum Francie regem prose tidejussorem constituit, ita quod si ipse predictas conventiones non teneret, ipse dominus
RENAUD DE DAMMARTIN
rex et beredessui poterintassignare satisfactum. Actum Vernone, anno dominice Incarnationis M 0 CC 9 quarto, mense Februario. Quod ut ratum sit et stabile, présentera paginam sigilli mei muniinine conflrmavi.
A. N M Très, des Ch., J, 238, n° 2.
CHARTE DE RENAUD, COMTE DE ROULOGNE, ET DE IDE, SON ÉPOUSE, EXEMPTANT LES ROURGEOIS DE SAINT-OMER DU DROIT DE LAGAN.
Avril 1206
Sciant présentes et futuri quod ego Rainaldus, cornes Bolonie, et ego Ida, ejus uxor, Bolonie comitissa. et heredes nostri, in perpetuum quietos clamavimus a lagano maris burgenses Sancti Audomari et eorum res que in terrain nostram de Bolonesio et in terram nostram de Merc venient ad laganum. Marinelli autem qui dictorum burgensium mercaturas adducent, cujuscumque terre fuerint, tam in pace quam in guerra, ipsi et eorum naves per terram nostram et portus nostros de Bolonesio et de terra de Merc salvum habebunt ingressum et egressum tali siquidem modo quod nulla ineicatura que in navi fuerit sit garandizata, nisi illa que erit de Sancto Audomaro. Quod si eosdem burgenses super mercaturis vel aliis rébus suis contigerita nobis quod sue non essent habei i suspectos, scabini Sancti Audomari coram se probationem accipient adoo légitimai!!, quasi sua essent catalla, quod catalla illa extra partem alterius sunt burgensium Sancti Audomari. Qua suscepta. per litteras suas super sacramentum suum nobis mandabunt quod de catallis suis probationem susceperunt adeo legitimam sicuti catalla sua essent, et sic res suas libéras obtinebunt. Ut autem hec nostra concessio rata teneatur et firma, eam tenendam concessimus et nostrorum appositionibus sigillorum confirmavimus. Testes hujus rei sunt : Willelmus de Fielnes, Anselmus de Longovillari, Henfridus de Haneclinguehem . Willelmus de Montcavrel, Wido de Belebrone, Balduinus juvenis constabularius de Ermelinghem, Balduinus de Rivera. Actum anno dominice Incarnationis MCCVI, mense Aprilis.
A. N., JJ, 61, n° 191.
PIÈCES JUSTIFICATIVES
LETTRE D'INNOCENT HI A l'ÉVÈQUE ET A L'ARCHIDIACRE d'aRRAS, AU SUJET DES DOMMAGES CAUSÉS A l'aRRAYE DE SAINT-RERTIN PAR RENAUD, COMTE DE ROULOGNE
Rome, 23 janvier 1207
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri [Petro] episcopo, etdilecto filio.. . archidiacono Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ad aures nostras dilectis... abbate et conventu Sancti Bertini conquerentibus est delatum quod nobilis vir [Renaldus], cornes Boloniensis, Morinensis diocesis quandam terram quani nobilis vir [Arnoldus] dominus de Arde ejusdem diocesi nomine feudi possidet pro ecclesia Sancti Bertini, occasiono guerre quam habet cum ipso, in ipsius monasterii prejudicium et gravamen detinet occupatam, propter quod idem dominus de Arde tenâm ipsam a monasterio repetendo eis multipliciter injuriosus et molestus existit, quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quod justum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timoré substraxerint, per districtionem eadem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere nullis tilleris veritati et justicie prejudicantibus a sede apostolica impetratis. Datum Rome, apud sanctum Petrum, X Kal. Febr., Pontificatus nostri anno nono.
B. N., ms. coll. Moreau, CIX, 55; coll. D. Grenier, CLXXXI, 136.
JUGEMENT DE L'ÉCHIQUIER DE NORMANDIE CONCERNANT LE
COMTE DE ROULOGNE
Falaise, Pâques 1207
Judicatum est quod débet inquiri utrum cornes Bolonie cepit aliquid in nummis de Fulcone Pagnanelli, nec remanebit pro submonitione exercitus, et idem Fulco non respondebit versus comitem donec inquisitio illa fiât.
L. Delisle, Recueil des jugements de V Échiquier de Normandie, 10.
RENAUD DE DAMMARTIN
LXIÏ
(Ibid.)
Falaise, Pâques 1208
Judicatum est quod Petrusde Sancto Hylario habeat terminum respondendi versus Freessent Malemains pro submonitione exercitus, de quo cornes Bolonie eum fecerat submoniri.
Ibid., 32.
CHARTE DE RENAUD, COMTE DE BOULOGNE, AU SUJET DE SON DIFFÉREND AVEC BLANCHE, COMTESSE DE CHAMPAGNE
[Soissons], août 1208
Ego Rjenaldus], cornes B[olonie], omnibus présentes litteras inspecturis notum facio quod super discordia que est inter me et dominam meam Blancham, comitissam Trecensem palatinam, de domo et villa Bergiaci et appenditiis, in Galcherum, comitem Sancti Pauli et Guilljelmum] des Barris compromisimus in hune modum : quod ipsi bona fide inquirent jus meum et juspredicte comitisse super predictis, sicut Henricus cornes pater et comitissa Maria uxor ejus, et Henricus cornes filius eorum, et Albericus cornes D[omni Martini] pater meus, tenuerunt; et quod inde jus meum mihi dabunt, et comitisse suum. Similiter, de capitalibus que apud Bregiacum dicebam comitissam levasse, et que ipsa me inde levasse dicebat, de quibus inter noserat discordia. inquirent predicti duo veritatem, et illi jus meum michi dabunt, et comitissa» suum. Si autem ipsi duo non potuerint concordare, Dominus rex F[rancie] erit desuper, et quod inde nobis dederit, tam ego quam comitissa ratum habebimus et inconcussum. Actuni anno Domini M 0 CC° VI 11% mense Augusto.
Cart. de Champaç/ne, B. N., ms. lat. 5993, f° 120. — Brussel, Usage desjle/s, I, 100
PIÈCES JUSTIFICATIVES