‹ Un grand feudataire, Renaud de Danmartin, et la coalition de Bouvines;Chapitre 186 sur 225 · OBJET · texte numérisé non relu

OBJET

Compicgne, septembre 1208

Ego Willelmus, cornes Pontivi, presentibus et futuris notum facio quod he sunt conventiones inter me et Renaldum, comitem Bolonie, et Symonem, fratrem predicti comitis Bolonie, quicum Maria fil la mea matrimonium contraxit. Ego siquidem filie mee Marie trecentas libratas terre ad monetam Parisiensium in terra mea Normannie ultra Secanam silicet in terra Constantiensi donam. liane autem terram Hugo de Fontibus et Stephanus de Longo Campo eidem filie mee debent assignare; quod si isti duo non possent concordare, Robertum de Buva ad hoc faciendum vocarent, qui cum altero illorum predictam terram sicut dictum est assignaret. Si autem contigerit me masculum heredem habere de uxore mea, sepedicte Marie filie mee in ingementum matrimonii sui donavi Hames et Hivermont cum pertinenciis, post deeessum meum in perpetuum tenendum. Sciendum est preterca quod ego ullra Canceiam prêter assensum ll[enaldi], comitis Bolonie, nihil potero acquirere nisi i lia que acquisieram et tenebam ea diequa conventio ista apud Compendium fuit contracta. Contentio autem que inter nos erat super foresta de Moflieres et ieodis ad Albam Marlam pertinentibus et ad Arguel, sic sopita est, quod ego et R[enaldusJ, cornes Bolonie, in légitimant proborum virorum inquisitionem compromisimus, et quod itaque nostrum eorumdcm légitima inquisitio dederit, hoc habebit et tenebit, non de cetero super hoc poterit reclamare; preterea terram ultra Canceiam dequa discordia erat inter me et comitem Bolonie, eidem comiti Bolonie toto tempore vite mee quitam clamavi. De castello Mentenai sic erit : cornes Bolonie denarios suos quos in habendo castello illo posuit rehabebit, quos cum rehabuerit, non ego, non cornes Bolonie, non Hugo Kieres, nonejus hères, castella Welteri de Mentenai per emptionem, vel per vadium poterunt habere, nec ad eumdem Hugonem Keret sive hereditario vel alia aliqua ratione sufficienti devolverentur. Super his autem conventionibus tenendis firmiter dominum meum Philippum, regem

PIÈCES JUSTIFICATIVES

Francie, plegium constitui, ita quodsiab illis conventionibus resilire dominus meus rex Franchie absque aliqua interceptione ad feoduin meum domino fuerit emendatum, poterit assignare. Quod ut ratum habeatur presens scriptum sigilli mei appositione confirmavi. Actum anno Domini M" CC° octavo, mense Septembris.

B. N., ms. coll. D. Grenier, suppl. 298, original.

Page 1