LETTRE DE PHILIPPE-AUGUSTE AU COMTE DE BOULOGNE
Istud mandatum fuit comiti Bfolonie].
Mandastis régi per nuncios vestros quod intimatum esset ei quod misissetis nuncios vestros ad imperatorem et regem Anglie. Sciatis certissime quod rex audivit de vobis sepius hec verba, etalia, que si sciretis vos plurimum miraremini; et securitatem, quam ei mandastis per nuncios vestros, quam ei faceretis, si ei feceritis sicut vobis mandat, libenter eam capiet, neque perdet vos in suo defectu, si vulitis ei servire sicut debueritis. Vobis igitur mandat sicut homini suo ligio, adjuratque per fidem qua ei tenemini, ut pro securitate in primis tradatis fortericiam Moritolii in Normannia, vel mittatis Simon, fratrem
1. Ide n'avait pas de fille de ce nom. Clémence ne peut être ici que la sœur de Renaud de Daimnartin mariée a Jacques de Prisches.
RENAUD DE DAMMARTIN
vestrum, vel alium talem qui eam liberet régi vel homioi de privato consilio suo, et ille quem mittetis sit pro hoc faciendo apud Pontein-Arche in vigilia Béate Marie in septembri. vel ipsa die. Et si cornes diceret quod ipse veniret, donec prius hanc securitatem fecerit, quia non reciperet eum in aliquo conductu de inimicis sais, donec hanc securitatem de p redicta fortericia Moritolii tradenda fecerit. Quando vero rex hanc securitatem habebit, trahet se ita prope versus vos quod poteritis ad eum salvo venire, et si volueritis ei bene servire, et facere eum bene securum de amicis vestris, non perdet vos per defectum suum. Si autem non volueritis ita facere, rex capiet eamdem fortericiam quandocumque potuerit, et alias quando poterit.
A. N., JJ, 7,8, 9*. - L. Delisle. Cari. .Yo/m., p. 36, n-237.- Baluze, Genéal., d'Aucergne, II, 100.