Archivio Storico Lombardo, 1873-1898, Milan, passim
4. Argelati (Ph . ) . — Philippi Argelati bononiensis Bibliotheca scriptorum mediolanensium. Mediolani, 1745, in sedibus Palatinis, 4 vol. in-folio, t. I, part. II, p. 608.
Johannes Matthœus Ferrarius, ex Pago de Gradi seu Agrate prope Vicomercatum oppidum non ignobile Ducatus Mediolanensis, ubi in lucem venit, dictus de Gradi, vel de Gradibus.
Joannes Matthœus avitam sanguinis claritatem ingenii sui splendoribus auxit. Physicam facultatem diligentissime didicit, et laurea decoratus Nobilium Mediolanensium Medicorum Cœtui nomen dédit die xn aprilis Anno MCCCCXXXVI.
Aliis ut in eadem arte prœluceret, primaria Physicœ Cathedra in Ticinensi Archigymnasio donatus fuit, quod munus tam prœclare gessit ut Ducalis prototîsicus et Blancœ-Mariœ Insubriœ Ducissœ Archiater creari meruerit, anno 1452.
Codicillares Tabulas conscribi jussit, in quibus per Joannem
Franciscum Guaterium Tabellionem exaratis in Urhe Papiensi, ejusdem Civitatis Nosocomium sub titulo Sancti Matthœi hœredem ex asse reliquit, hac imposita condilione ut collegium in testatoris œdibus constitueretur in quo adolescentes artibus, medicinœ, theologiœ, sacrisque canonibus, non vero juri cœsareo, poesi vel arti oratoriœ alerentur. Id hausimus ex Hieronymi Bosii Papiensis mss. Annalibus in Archintea servatis, qui, citaf,o Tabulario laudati Nosocomii, asserit Joannem Matthœum die xxx Decembris anni prœmissi 1472 ad plures abiisse.
Jo. Mat. de Gradibus laudatur a Sylvaticode Coll. Medic. Mediol. cap. 12; — Ghilino in ïheatro Literat. part. 2, pag. 147; — a Picinello : Athen. Literat. mediol. pag. 311 et 418; — Paul Morigi; Histor. Nobilit. mediol. lib. 3, cap. 13; — a Petro Castellano in Vit. Illust. Medic; — a Conrado Gesnero in Bibliotb. universali; — a Morerio in Lexico; — a Bartholomœo Gurtio, in Libro de Scriptoribus medicis mediol. pag. 2o ; — a Joa. Jacobo Mangeto in Bibliot. Script, medicorum t. II ; — a Sitono, in Chronico colleg. Nob. Physicor. mediol. parte 2. art. 36 (T. I, p. II, 609).