I. — Approbalio Archiepiscopi Parisiensis
Data die 2 Januarii 1734.
C..-Gasp.-Guillelmus de Vintimille, ex comitibus Massiliae, misera tione Divina et Sanctse Sedis Apostolica> gratia, Parisiensis Episcopus, Dux Sancti Clodoaldi, Par Franci;e, Regii Ordinis Sancti Spiritus Comrnendator, etc., etc..
Dilectis nobis in Christo Superiori et Directoribus Seminarii Sancto Spiritui sub Immaculatœ Virginis tutela dicati, Salutem in Domino.
Régulas et Constitutiones Sodalitii vestri, quas partim a venerabili viro Claudio Francisco des Places Sacerdote et Institutore vestro suscepistis, partim vobis ipsis post longam et felicem experientiam conscripsistis, legimus attente et expendimus, quarum ténor infra sequitur. Has igitur Régulas et Constitutiones, mature ponderatas, dignas judicavimusqme auctoritate nostra fîrmentur, aptissimasque quibus Sodalitium vestrum et Seminarium tum ad Ecclesise Gallican», tum ad nostrre pryecipue Diœcesis utilitatem dirigantur. In quorum fidem, prsesentes litteras manu nostra obsignavimus, et a Secretario nostro subsignari, sigilloque nostra Camerte communiri jussimus.
Datum Parisiis, anno Domini millesimo septingentesimo trigesimo quarto, die vero mensis Januarii secunda.
•f Carolus, Archiepiscopits Parisiensis.
De Mandato Illustrissimi ac Reverendissimi Domini mei Domini
Archiepiscopi Parisiensis.
Martin.
(Loco f Sigilli.)
550 CLAUDE POl'LLART DES PLACES
IL — Decretum Sacrx Congregationu de Propaganda Fide.
Datum die 7 Februarii anno 1824.
Superior et Sacerdotes Sodalitatis et Seminarii quod Sancti Spiritus nuncupatur, et Parisiis. sub Immaculalae Virginis tutela, multos anle annos erectum est. jamdudum ejusdem Sodalitatis et Seminarii Régulas, jam ab anno 1734 ab Archiepiscopo Parisiensi Carolo-Gaspare-Guillelmo de Vintimille approbatas, et decem in eapita divisas, Sacra? Congregationi obtulerunt, ab eaque postularunt ut eas, et Ipsa, auctoritate sua approbaret. Id se prfestituram Sacra Cougregatio respondit, dummodo Superior et Sacerdotes Regulis illis novam Regulani adderent, qua ediceretur ut cjuae ad Missiones illas exercendas pertinent, quarum curam memorata' superius Sodalitatis et Seminarii gerunt, aut gèrent, ea in posterum cum apostolica1 Sedis intelligentia atque approbatione trac tari atque expediri debeant. Qua de re, cum illi libentissisme assensi essent, actum est hodierna die de approbatione concedendà, et illata nova illa Régula in caput primum, post verba in quibusagitur deArchiepiscopi Parisiensisin Sodalitatem etSeminarium pot estât e, factaque omnium et singularum relatione per R. P. D. Petrum Caprano, Archiepiscopum Iconiensem, Sacra Congregatio easdem prudenter sapienterque excogitatas judicavit et aptissimas ad Missionarios in omni officii sui génère informandos. censuitque dignissimas approbatione esse, easque proptereaapprobavit etconfirmavit, jussitqueut huic decreto universus earum ténor subjiciatur.
Datum Romse, ex ^dibus dictw Sacrée Congregationis de Propaganda Fide, die 7 Februarii anni 1824.
Gratis sine ulla omnino solutione quocumque titulo.
Jultus M., cardinalis de Somalia.
Sacri Collegii Decanus Pro-Praefectus.
Petrus Caprano, Archiepiscopus Iconiensis,
Secretarius.
[Loco f Sigilli. i
PIÈCES JUSTIFICATIVES ">'i1