NEUVIÈME PIECE, DE MÊME DATE
Tirée du méme Cartulaire, compulsée et imprimée tome II du Pénitentiel de Théodore, p. 714, et par M. Baluze, tome II des épitres d'Innocent III, p. 290.
Sententia ab Innocentio III lata pro auctoritate Episcopi adversüs abbatissam, clerum et populum Jotreum, sublato appellationis diffugio.
Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Parisiensi Episcopo , et dilecto filio abbati Latiniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut venerabilis frater noster Meldensis Episcopus in nostrá præsentià constitutus suá nobis conquestione monstravit, quód abbatissa Jotrensis obedientiam ! quam debet impendere cum clericis etiam et hominibus ejusdem ville ipsi Meldensi Episcopo suo renuit obedire. Ne igitur, si eorum inobedientia remaneat incorrecta, eis incentivum pariat delinquendi ; discretioni vestre per apostolica seripta mandamus, quatenüs abbatissam, clericos et laicos suprà dictos, ut super hoc memorato Episcopo debitam ? satisfactionem impendant ; ac deinceps eidem sicut Episcopo suo, prout tenentur, obedientiam exhibeant et honorem, per districtionem ecclesiasticam sublato appellationis diffugio justitià mediante cogatis : testes autem qui nominati fuerint si se gratià, odio vel timore subtraxerint, per districtionem ecclesiasticam * appellatione postpositáà compellatis veritati testimonium perhibere, nullis litteris veritati et justitiæ prejudicium facientibus , si que apparuerint à Sede apostolicá impetratæ. Quód si non ambo his exequendis potueritis interesse, tu, frater Episcope, ea nihilominüs exequaris. Datum Lateran., x kalend, junii, pontificatüs nostri anno quinto.
1 L'évéque énonce que l'abbesse lui devoit une pleine obéissance, et la vérité de lénoncé est démontrée par toutes les pièces précédentes. — ? Jusqu'ici l'évêque jouit de tout son droit, et on punit les désobéissans. — ? Remarquez encore qu'on doit procéder contre les religieuses, comme contre le curé,
nonobstant appel.