‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 136 sur 588 · Excors : insanus, insensatus · texte numérisé non relu

Excors : insanus, insensatus

17. Quitimet Deum, æquè habebit amicitiam bonam : quoniam secundüm illum erit amicus illius.

18. Fili, à juventute tuà excipe doctrinam : et usque ad canos invenies sapientiam.

19. Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.

20. In opere enim ipsius exiguum laborabis,et citó edes de generationibus illius.

21. Quàm aspera est nimiüm sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illà excors.

22. Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur projicere illam.

23. Sapientia enim doctrine secundüm nomen est ejus, et non est multis manifesta : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.

24. Audi, fili, et accipe consilium intellectüs, et ne abjicias consilium meum.

25. Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum luum :

Page 1