‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 14 sur 588 · Impii autem manibus et ver · texte numérisé non relu

Impii autem manibus et ver

etiam à Domino: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Sic Psal. cxxxix, 10. Labor labiorum ipsorum (eorum elaborata ae fraudulenta consilia) operient eos, capient, comprehendent ut fossa, ut laqueus. Renum : interiorum, cogitationum , cupiditatum : hebraismus frequens. Lingue ejus auditor ; verborum arcanorum licet.

T. Quoniam Spiritus Domini : ex eo quód Dei Spiritus ubique sit, et omnia suà virtute contineat, recté infert exaudiri ab eo quantümvis occultas hominum voces. Undé infert seq. vers. 8: Propter quod qui loquitur iniqua, non potest latere.

9. In cogitationibus impii interrogatio, sive inquisitio, erit : cùm latentes etiam cogitationes tam Deo note sint, quàm si, inquisitione factá, responsa nostra audierit. .

10. Auris zeli, sive Dei zelantis cogitationes hominum, eisque animum attentum adhibentis, audit omnia : et. tumultus murmurationum : strepitus , susurrus quamvis occultissimus : quod sequentia produnt.

12. Nolite zelare mortem : atque ita vos gerere, quasi eam summo studio accersere cupiatis. J

13. Deus mortem non fecit. Creavit enim Deus hominem inexterminabilem :..... invidià autem diaboli mors introivit in orbem terrarum, infrà, 11, 23, 94; et : Quare moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, Ezech., XVII, 31 32. Undè subdit : iens

14. Creavit enim ille existens et existendi fons, ut essent omnia, non ut interirent: et ut salutares essent, hoc est salutiferæ generationes mundi, elementa, plante, fruges : neque est in. illis medicamentum exterminii, virus mortiferum aut quidquam generi nostro insalubre aut noxium. Si enim ab initio tellus bonarum tantüm herbarum ferax, nec nisi peccantibus spinas et tribulos germinavit ; quantó magis venena aberant , sive ab universà terrá, degenerantibus posteà pese seu quod magis crediderim, à voluptatis horto quem homines inco-

ebant; eó quód :

Page 1