Servus sensatus sit tibi dilec
ECCLESIASTICUS.
Ne irrideas hominem , qui sit in amaritudine anime suæ : est enim qui humiliat, et qui exaltat.
Noli arare mendacium adversüs fratrem tuum ; neque in amicum similiter facias.
Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non in bonum.
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum; et non iteres verbum in oratione tuà.
Non oderis laboriosam operationem et rusticationem creatam ab Altissimo.
Non te computes in multitudine peccatorum.
Humilia valdé spiritum tuum :
memento quoniam ira non tardabit : quoniam vindicta impii, ignis et vermis.
Ne commutes amicum propter indifferens , neque fratrem germanum in auro Suphir.
Noli discedere à muliere sensatà et bonà : gratia enim ejus super aurum.
Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
Servum sensatum diligat ani-
13. Arare mendacium : ne mendacia studiosé velut sulcos producas, hic autem prohibet calumniam. At posteà :
14. Omne mendacium. Neque modó calumniam vites, verüm etiam quodeumque mendaeii genus. Assiduitas illius non est bona : quo sensu infrà, 1x, 4, cum saltatrice ne assiduus sis : indicat autem, ubi semel admiseris, facilè in consuetudinem trahi.
15. Presbyferorum : seniorum, qui potiüs audiendi. Non iteres verbum in oratione (precatione) tud. Ne sis multiloquus : qualem arguit Christus, Matth., VI, 1.