‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 17 sur 588 · Umbræ enim transitus est tem · texte numérisé non relu

Umbræ enim transitus est tem

1. Cum tedio vita nostra. Cavendum à tædio, undè ad sensuum oblectamenta propellimur, verisque ac suis gaudiis præoccupandus animus, juxta illud toties ineuleatum : Gaudete. Non est refrigerium, Graec. remedium, curatio in fine, el non est qui agnitus. Oratio familiaris impiis : quare ille dives apud inferos : Mitte Lazarum ; et : Si quis ex mortuis ierit..., penitentiam agent : at Abraham : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Luc., xvi, 27, 30, 31. Nunc autem ad votorum cumulum habemus Christum à cclo, ab inferis, ex mortuis reversum, cujus resurrectio sole clarior.

9. Ex nihilo nati simus : Græc.temerè, casu, nullà causá, nullo certo vitse fine : quod eódem recidit. Fumus flatus est : Graec. fumus aut flatus est in naribus nostris : res facilé evanescens, sive sit vapor spissior, sive aer tenuis. Sermo scintilla : Græc. sermo scintilla, ad commovendum : sermo seu verbum, phrasi hebraicà, pro re : sensus est: Res illa quæ commovet cor nostrum, vitalemque -calorem per artus diffundit, nonnisi scintilla est quæ statim extinguitur, duabusque omninó rebus vanissimis vila nostra constat, flatu et igne tenui.

4. Et nomen nostrum : adeó nihil sumus, ut nec fama nostri supersit.

8 LIBER SAPIENTLE.

pus nostrum , et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.

6. Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creaturà tanquàm in juventute celeriter.

7. Vino pretioso et unguentis nos impleamus : et non preetereat nos flos temporis.

8. Coronemus nos rosis, antequàm marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.

9. Nemo nostrüm exsors sit luxurie nostre : ubique relinquamus signa lætitiæ : quoniam hec est pars nostra, et hæc est sors.

Page 1