‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 184 sur 588 · Da et accipe, et justifica animam tuam · texte numérisé non relu

Da et accipe, et justifica animam tuam

17. Ante obitum tuum operare justitiam : quoniam non est apud inferos invenire cibum.

18. Omnis caro, sicut fenum, veterascet , et sicut folium fructificans in arbore viridi.

19. Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis : alia finitur, et alia nascitur.

20. Omne opus corruptibile in fine deficiet : et qui illud operatur , ibit cum illo.

21. Et omne opus electum justificabitur : et qui operatur illud , honorabitur in illo.

22. Beatus vir, qui in sapientià morabitur, et qui in justitià suà meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.

23. Qui excogitat vias illius in corde suo, et inabsconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :

15. Nonne aliis : imó hec erit pars tua, caetera transibunt ad hæredes.

16. Da et accipe : da eleemosynam, et accipe veniam. Ef justifica animam tuam, à peccatis: quod sequenti congruit. At Graec. Da et accipe (hoc est, ut videtur, utere bonis potiüs quàm te inedià per avaritiam excrucies) et falle animam tuam ; quo sensu dicimur fallere, ac velut consopire curas : subditque statim :

11. Quoniam non est apud inferos invenire cibum : Græc. delicias : quæ quomodo accipienda sint, ad similes locos Ecclesiastæ diximus.

Page 1