Ad amicum eísi produxeris
19. Loramentum ligneum colligatum : ligna circumposita, aptéque conserta :
in fundamento : in fulcimentum : edifici; : vel ut habet Grec. cinctura lignea , colligata in ædificium : non dissolvetur : sic et cor confirmatum : sic et viri graves, exquisitis excogitatisque consiliis firmi : contrà, leves et improvidi, de quibus in seqq.
21. Sicut pali : vel sepimenta, ef cæmenta sine impensá ; levi opere : posita : non permanebunt. 1
22. Sic et cor timidum : trepidum, improvidum, nec firmis consiliis constabilitum, etc. Græc. verbis differt; res eadem : nempe, ut non stant contra ventum, neque linitura arenosa, quantumvis lævigafa, ad ornatum parietis, neque sustentacula sive sepimenta in excelso loco posita, et exposita procellis : ita homines leves, neque excogitatis constabilitos consiliis, timore dejici, adversis ingruentibus. Summa à vers. 19, graves viros esse similes bené conslitutis compactisque ædificiis; leves veró, levibus ac levi operá, ad ornatum potiüs quàm ad stabilimentum compositis, qualia memorat Ezech., xit, 10 et seqq.; et xxir, 28.
23. Sicut cor trepidum : alia præcedentium interpretatio ac lectio, eaque perturbata, nec integra.
94. Qui pungit ; pungendo oculum, lacrymas ; pungendo cor, stimulando, excitando monitis, castigationibus, non fletum, sed sensum , intellectum , sapientiam elicimus. Qui pungit cor : qui meditando excitat et stimulat.