‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 235 sur 588 · Misericordibus : piis · texte numérisé non relu

Misericordibus : piis

17. Indisciplinatæ loquelæ, temerariæ loquacitati, cui convicia ac maledicta subjuncta sunt, ut vers. 20. Verbum. peccati : Hebraism. notus, verbum pro re, pro peccato ipso scilicet.

48. Memento patris et matris tue. Ne illis maledicas aut detrahas ; alioquin in medio magnatorum consistis : vocaberis in judicium, cui sequens congruit.

19. Ne forté obliviscatur te Deus : justè deserat, omnique ope deslituat, i conspectu illorum : evocatum in judicium : et assiduitate tud infatuatus : maledicendi consuetudine pro insano habitus, et ipse vicissim ?mpropertum patiaris : turpi notà inustus à judicibus, et tunc maluisses non esse natus, etc. Aliter eodem fermé sensu: Memento patris ac matris, ne eis turpem notam inferas, cüm vocatus in judicium eondemnaberis : quia filiorum opprobria in parentes redundant. Ne obliviscatur te Deus : Grec. simpliciter : ne oblivioni tradaris; penitüs deseraris à tuis.

21: Duo genera : hominum, de quibus suprà actum est : primo loco jurans vers. 9; secundo loco maledictis assuetus, 15; abundant peccatis : addendum tertium, quod inducat exitium, nempe libido et intemperantia.

99. Anima calida : libidinum æstu flagrans. Donec aliquid glutiat : Græc. donec deglutiatur ; consumatur suo ipsius igne.

23. Homo nequam : Græc. zéovoz, fornicarius : pro quo Vulgatus legit rovngès :

sume, non desinet donec incendat ignem.

24. Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.

25. Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt?

26. Tenebre circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.

27. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit à se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :

28. Etnon cognovit quoniam oculi Domini multó plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.

29. Domino enim Deo antequàm crearentur, omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.

30. Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur: et ubi non speravit, apprehendetur.

31. Et erit dedecus omnibus , eó quód non intellexerit timorem Domini.

Page 1