Veteranis, senibus ; gloriosis, honoratis, optimatibus
9. Novem insuspicabilia : Graec. novem cogitationes seu suspiciones beatas exis-
timavi in corde meo : novem enim isti beati : 1. in prole felix ; 2. diu vivens, valensque ; 3. qui videt subversos inimicos; 4. cui uxor prudens obtigit; 5. eujus verba irreprehensa sunt; 6. qui non servit indignis; 7. qui habet amicum verum; 8. qui jura sua, quaque opus habeat, enarraturus, aurem attentam ac benevolam nactus est; 9. qui invenit sapientiam : h#c novem exequitur à vers. 11 ad 14. Decimum autem omnia supergressum , timorem Domini, vers. 13, 14, 15, 16. Sané viventem valentemque, ac videntem subversos inimicos, pro duobus numeramus: alioquin octo tantàm essent bona, ac nonum excidisset : quod autem pro amico vero, vers. 12, Græc. habet , prudentiam , vix à sapientià scientiâque secernitur, quam nono loco refert. Quo loco sapientiam intelligas , prout apud homines sumitur: cüm vera sapientia sit timor Domini, decimo gradu memoratus. De inimicis veró subversis, meminerimus nos audire hic sensus humanos , per quos, velut per gradus devenimus ad summum illud , verumque et divinum
bonum, timorem Domini.
15. Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur?
16. Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.
17. Omnis plaga tristitia cordis est : et omnis malitia, nequitia mulieris.