Dilige proximum , et conjungere fide cum illo
.19. Quód si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
20. Sicut enim homo qui perdit amicum suum : sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
21. Et sicut qui dimittit avem de manu suá, sic dereliquisti proximum iuum, et non eum capies.
22. Non illum sequaris , quoniam longé abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus.
23. Ultra eum non poteris colligare : et maledicti est concordatio :
24. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.