Lignum offensionis est aurum
1. Vigilia honestatis : sive Grec. divitiarum : hoc est, vigilia ex sollicitudine divitiarum , amplæque et honorabilis vite. Porró hsec habentur in Græc., eap.
xxxIV. Cogitatus : cura.
2. Cogitatus præscientiæ : cogitatio præscia futurorum malorum quce imminent divitibus : avertit sensum : nihil tuti cogitanti relinquit. At Græc. cura vigili (seu vigil) interpellat soporem : et infirmitas gravis : Græc. ægritudinem gravem
eluet (allevabit) somnus.
3, 4. In requie suû : in cessatione, in fine, ut habes vers. 4.
In diminutione vic-
tás : in dispergendo, sive dissipando victu, id est, opibus quibus vita sustentatur. Sensus autem utriusque sententie est: Alius in colligendo laborat , alius in dispergendo : ad extremum, in vitæ fine, ille laborum fructum, hic egestatem reperit: qua et similia, si ad vera bona referas, perfectam habebis sententiam.
5. Consumptionem : Grec. qui insequitur corruptionem , ipse (eà) replebitur : corrumpetur, peribit. LU
5. In auri casus : Græc. in exitium propter aurum : in specie ipstus , auri scilicet. Græc. et facta est perditio ipsorum , ante faciem ipsorum ; manifesta et ineluctabilis. ; p . 7T. Lignum offensionis (sive idolum) est aurum sacrificantium : Græc. ( aurum de quo vers. antecedente) lignum offensionis est (sive idolum ) sacrificantibus et (auro scilicet) : quod congruit loco Pauli: avaritia est idolorum servitus. Coloss.; nr, 5. Deperiet. Vide Grec. :
sacrificantium : væ illis, qui sectantur illud : et omnis imprudens deperiet in illo.
8. Beatus dives, qui inventus est sine maculà : qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunià et thesauris.