Qui non est tentatus, quid scit
Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum.
10. Qui non est expertus , pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
3. Hoc secundüm hoc. Sic se habet somnium , nihil aliud est quàm homini ex-
hibita hominis similitudo mendax , atque ante faciem : tanquam in speculo : Grac. similitudo faciet. i
4. A mendace : Græc. à falso, à somnio, quod nihil nisi mendacium est.
6. Sicut parturientis. Mulieres gestantes uterum , quibus, quàmque vehementibus phantasiis perturbentur, notum est. ^n
8. Sine mendacio. Quasi diceret : Recurre potiüs ad legem verbumque divinum, ubi incorrupta veritas, ubi per certa promissa, vera et utilis cognitio futurorum, quemadmodüm Isaiæ vit, 19, 20: Et cim dixerint : Queærite à pythonibus et à divinis... ad legem magis et ad testimonium , sive oraculum, quale à Deo vero mitti solet. Et sapientia in ore fidelis complanabitur : plana et aperta fiet. Grec. perfectio (exit) : ad perfectum deducetur. Sensus est : Si futura investiganda sunt, præter legem divinam, observari posse virorum sapientium provida consilia et præscias conjecturas, ut docent seqq. à
10. Qui in multis factus est : Græc. qui multim peregrinatus est : per multas
regiones : " Qui mores hominum multorum vidit, et urbes.
undè vers. 12: Multa vidi errando : peregrinando. Multiplicat malitiam : sive ut Grac. astutiam.
11. Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequitià.