Fortioribus autem fortior instat cruciatio
10. Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
11. Qui enim custodierint justa justè, justificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
12. Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam.
13. Clara est, et quæ nunquàm marcescit, sapientia, et facilè videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui querunt illam.