‹ Œuvres complètes de BossuetChapitre 371 sur 588 · Ipsi Caleb fortitudinem : Josue, x1v, 10, 14. — à · texte numérisé non relu

Ipsi Caleb fortitudinem : Josue, x1v, 10, 14. — à

13. Et Judices singuli. Intellige eos qui à Deo constituti, non Abimelechum Ge-

deonis filium , qui cesis fratribus tyrannidem arripuit, nec modesto judicis contentus titulo, regium sibi nomen attribuit ,Judic. , IX, 9, 6. Ceteri ergo omnes hic ut Deo probati , et universe genti honori habiti , memorantur.

44. Ossa eorum pullulent : formula bené apprecandi mortuis, ut patet XLIX , 12, quasi diceret: Eorum memoria reflorescat. Alludit autem ad consuetudinem collocandi sepulchra in amcenis et virentibus locis, puta hortis, IV Reg., xx1, 18, 26. Christi quoque monumento in horto quodam posito : Joan., XIX, 41. Credo ad commendandam piorum perennem et semper virentem memoriam, ac spem resurrectionis : qui horti cüm virescerent, ipsa 085a de loco suo , id est, de sepulchro veluti germinare , et suo quodam modo reviviscere videbantur.

16. Renovavit imperium. Græc. constituit regnum. 1 Reg., VII, 1x, x. Unzit principes : Saülem et Davidem : Ibid., Ix , XVI. r

17. In lege Domini congregatiotionem judicavit : et vidit Deus Jacob, et in fide suá probatus est propheta,

18. Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.

19. Et invocavit Dominum omnipotentem , in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.

20. Et intonuit de ccelo Dominus , et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :

21. Et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim :

22. Et ante tempus finis vitæ suce et seculi, testimonium prebuit in conspectu Domini, et Christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit : et non accusavit illum homo.

23. Et post hec dormivit; et notum fecit regi , et ostendit illi finem vitæ sue, et exaltavit vocem suam de terrà in prophetià delere impietatem gentis.

ECCLESIASTICUS.

In lege Domini judicavit synagogam : et visitavit Dominus Jacob. In fide suà probatus est propheta,

Et cognitus est in fide su fidelis visionis.

Et invocavit Dominum potentem, in oppugnando hostes suos undique in oblatione agni lactentis.

Et intonuit de coelo Dominus ; etin sonitu magno auditam fecit vocem suam.

Et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim.

Et ante tempus dormitionis sæculi contestatus est in conspectu Domini , et Christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit : et non accusavit eum homo.

Et postquàm dormivit, prophetavit, et ostendit regi finem ejus : et exaltavit vocem suam de terrà in prophetià, delere iniquitatem populi.

17. Vidit, inspexit , Deus Jacob : c» laxo6, Jacobum , accusandi casu. Israelitis providit per tantum prophetam, tantumque judicem.

18. Et cognitus... fidelis : addit Græc. visionis, certus videndi : seu certa et vera videns; quippe cüm omnia ejus vaticinia de Heli et Saüle impleta sint. I Reg. Hr, Iv, xv. Vidit Deum lucis : tàm , cùm illi tam certa visa missa sunt, variant editiones ; legunt enim alii : Vidit Deus lucis : de quo scriptum est: Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est, Dan., II, 22.

Page 1