Et vita mea appropinquans. Vide præcedentem
19. De manibus gentium : sive etiam superborum, de quibus vers. 14; indicat autem vexationem jam à gentilibus cceptam.
44. Invocavi Dominum patrem Domini mei. Nil mirum invocari Dominum patrem Domini, cùm ad id sufficiat legisse vel illud Davidicum : Dixit Dominus
Domino meo : et in eodem Psalmo illud : Ante luciferum genwi te : quod per ea-
230 ECCLESIASTICUS.
die tribulationis mes, et in tempore | it diebus tribulationis, in temsuperborum sine adjutorio. pore superborum destitutionis.
dem tempora à Septuag. quoque proditum; ut cætera omittamus , tot ac tanta testimonia de Filio Dei, ex quibus Ecclesiasticus tantus vir, tam in Scripturis versatus, ne quid dicam amplius, Domini sui Dominum eumdemque patrem 7 etagnoscere et invocare potuit. Ita interpretes passim : ita catholici; ita alii, Drusius, ceteri. At Grotius decretoriè : « Christiani illud xvptcu hic addidere : Jesum scripsisse, crede : Invocavi Dominum patrem meurs. » En dictata magistri ^ et oracula tanquàm de tripode. Quid igitur? adeóne absurdum est et à Scriptu, rarum sensu alienum , de Filio Dei dicere, ut sicubi scriptum in antiquis scriptis videas, statim incuses flagitium adulteræ manüs, tuoque judicio piam vocem eradas? Atqui tam vulgare apud Judæos Christum futurum Dei Filium , ut non alio magis nomine appellarent; quin ipse pontifex ita adjuraret : Tu.es Christus Filius Dei, Matth., xxvi, 63? et ille apud Joannem 1, 49, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel : ut eas voces, Christus, Dei Filius, rez Israel, aliasque similes pro unà eâdemque sumerent, passim in Evangeliis : neque unquàm objecerunt Christo , quód Christum Dei Filium, sed quód se Christum, adeóque Dei Filium faceret; queis liquet tam tritam, tam pervulgatam fuisse eam appellationem , quàm ipsius Christi : undé autem pervulgatam, nisi ab ipsis patribus ad universam gentem permanasset? Et mirum videbitur si Ecclesiasticus propheticis oraculis eruditus, pias voces noverit? quid quód ipse prædicat primogenitam Dei sapientiam, xxIv, 5; hoe est, post Salomonem, ipsum Dei filium? quid quód in Sapientià legerat : Sz est verus filius Dei... liberabit eum, 11, 18; nisi heec quoque à Christianis obtrusa fuerint; tanquàm non licuerit ante Christum christiane dicere, falsumque sit Paulinum illud, fide, utique venturi ac passuri Christi , omnia gesta esse ab antiquis sanctis. Heb., x1, etc. Quid quód illud Grotianum, Invocavi Dominum patrem meum, vix ac ne vix quidem, quantüm equidem commemini, in Scripturis reperias? Sanè de Davide dictum à Deo est : Ipse invocabit me : Paler meus es tu : Psal. LxxxvII1, 27; sed speciali causá, sed in personâ Christi, sed eà vocatione quà sequente versu additum , Ef ego primogenitum ponam illum : nec ideó permissum passim : nec ab ipso Davide usquàm usurpatum in toto Psalmorum opere: doetique omninó sumus, Deum patrem nosirum, communi adoptionis titulo, non proprié ac singulatim quosque patrem suum dicere , quo ritu apud Prophetam : Tu pater noster, et Abraham nescivit nos, etc., Isa., LxtT, 16; ac signanter Christus : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum : Joan., xx, 17, ut si exquisitè loqui volumus, solus ille Deum Kuptos Patrem suum ; solus ille singulariter se dicat Dei filium qui talis natus est. Neque tamen patrem meum dici, absoluté ac præcisè refugimus; tantüm indicamus non videri consuetudinis Scripturarum : quód hic satis est. Cave ergo admittas illud censorium : Tu crede à Christiano intersertam vocem ; cùm ego potiori jure dixerim : Tu ne moveas patrum terminos, neque animum induxeris sacros libros à Christianis violatos, nullo ejus interpolationis exemplo ; neque ipse palato tuo tantum tribuas, ut ejus arbitriis antiquas lectiones preesertim in tantà re sollicites; neque absurdum credito, si Ecclesiasticus pro justitià tot ac tanta perpessus æquè ac cæteri sancti, jam tüm respexerit in auctorem fidei nostre et consummatorem Jesum ; ejusque patrem , ac Mosis exemplo improperium Christi , potiores duxerit divitias regum potestate atque opibus : Hebr., x1, 26; xir, 2. Haec quidem à nobis dicta sint, non studio lacessendi doctissimi viri Hugonis Grotii ; quem ipsi laudemus in grammaticis, in historicis , sæpè etiam in moralibus ; multa quoque putemus emendaturum fuisse, si, quod animo propositum habuisse credimus ; totum se catholicis partibus addixisset, neque ejus labores excussum imus ex eruditorum manibus; deniqué id tantàm volumus, ut eum adjutorem, non ducem, non magistrum habeant. Jn (lempore superborum : quod est sæpè
Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo in confessione. Et exaudita est oratio mea.
Salvasti enim mede perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.
Proptereà confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomen Domini. r
Cüm adhuc junior essem, priusquàm oberrarem, quaesivi sapientiam palàm in oratione meà.
Ante templum postulabam pro illà : et usque in novissima inquiram eam. Ex flore tanquàm maturescentis uva ,
Lætatum est cor meum in eà :
ascendit pes meus in rectitudine, à juventute meà investigavi eam.
Inclinavi modicé aurem meam, et excepi :
Et multamMnveni mihi doctrinam : profectus est mihi factus in eà.
Danti mihi sapientiam dabo gloriam.
Consiliatus sum enim, ut facerem illam : et zelatus sum bonum et non confundar.
Colluctata est anima mea inillà, et in factione famis diligenter egi.
Manus meas extendi in altum, et ignorantias ejus luxi.