Etreliquum horum, quod ad
nullos usus facit , lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam sus artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
14. Aut alicui ex animalibusillud comparet, perliniens rubricà, et rubieundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quz in illo est, perliniens :
15. Et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro.
16. Ne forté cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium.
17. Et de sübstantià suá, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens, inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine animá est :
18. Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vità rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat :
19. Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
insignes creaturas pro Deo habent; videntur enim quærendo Deum defecti viribus , ac inquisitionis labore defatigati , hæsisse in rebus pulcherrimis > Vers. 5, 6, 1, et quanquàm sunt inexcusabiles, vers. 8, 9, longé errant infeliciüs, nec vivis, sed mortuis accensendi, qui, ea quæ fabricant idola, deos colunt.
10. Artis inventionem : quam Paulus vocabat sculpturam artis et cogitationis hominum. Act., xvit., 29. Opus manüs antique : et hoc statuis conciliabat cultum, quèd ab antiquo factæ, velut obliteratà fabricae memorià. |
41. Lignum rectum : Græc. benè mobile, tractabile : sive, ut rectè htc Nobilius, quód benè obediat manui artificis. Haec autem et seqq. desumpta ex /sa., XLIV, 12.
13. Vorticibus plenum : nodosum , compactis scilicet ad juncturas ramorum nodis. Per vacuitatem suam : Graec. per otium, ut habet.