Contemnentes justitiam : Grec. sanctitatem
31. Non enim juratorum (eorum per quos juratur) virfus, sed peccantium pœna : Grec. judicium : perambulat : Graec. insurgit : super injustorum prævaricationem. Haud minüs pejerant qui per idola fallunt : non idolorum virtute, sed suo judicio convicti prævaricationis, in id quod habent instar numinis.
Piorum gratulatio, quód ab idolis puri: prosequitur de idololatrià ac sculpturæ abusu: cultus animalium.
1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordià disponens omnia.
2. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem iuam : et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
3. Nosse enim te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
4. Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogi-