EJUSDEM
fj uis te Deorum caecus agit furor, ^^.Ronsarde, Graiûm fana recludere Arcana ? lucos qois movere y Quos situs et sua jam vetustas Formidolosos fecerat ? ô novum Non expavescens primus iter lyrae Tentare ; Romanis quod olim Turpiter incutiat pudorem , Nil taie quondam tangere pectine Ausis Latino, quale ferox sonat Cadmi colonus septichordi Liberiùs jaculans ab arcu.
Tu primus , ut jam trita relinqueres Testudinis vestigia Gallicae , Aggressus excluso timoré Ogygio tua labra fonte Mersare ; yoces indec^ue roasculas Haurire dignas principibus viris, Quorum tua sacrata buxo Facta sui stupeant nepotes.
Fœlix ter 6 qui jam modo fortiter Te vate sese pro patria geret !
Non ejus ultra obiivioso Dente teret senium labores , Seu quis rebeili frena Britannrae Portans, ferocis fregerit impetus Gentis, suos in limitesque Reppulerit nimium vagantem , Avuisa seu quis membra rejunxerit Regno resectae brachia Galliae, Atque Italas assertor urbes Reddiderit solitis habenis !
EX STEPHANI PASCHASII
REGIARUM RATIONUM APUD PARISIOS PATROfll, EPIGRAMMATUM LIBRO PRIMO.
S eu tibi numeri Maroniani.
Seu placent vénères Catnllianae , Sive tu lepidum velis Petrarcham , Sive Pindaricos modos referre, Ronsardus numéros Maronianos, Ronsardus vénères Catuliianas , Necnon Italicum refert Petrarcham , Necnon Pindaricum refert lepôrem.
Quin et tam bene Pindarum xmulatur, Quin et tam varie exprimit Petrarcham , Atque Virgilium , etmeum Catullum, Hune ipsum ut magis aemulentur illi.
Rursus tam graviter refert Maronem , Ut nullus putet hune Catullianum; Rursus tara iepidè refert Catulluro , Ut nullus putet hune Maronianum ; Et cùm sit Maro totus, et Catullns, Totus Pindarus, et Petrarcha totus, Ronsardus tamen est sibi perennis.
Quôd si nunc redivivus extet unus Catullus, Maro, Pindanis, Petrarcha, Et quotquot veteres fuere vates , Ronsardum nequeant simul referre , Unus qui quatuor refert Poétas.
XXVj