PARTIE NEl VIÈME. — CHAPITRE III
CAPUT III Regulae pietatis ah iisdem Professoribus observandae.
^.i:fissime recogitent finem praecipuum ob quem nostra Congregatio hujus Collegii curam susceperit : ut nimirum timorem Domini caeterasqoe virtutes in animis juvenum defigant : quod inter obsequia quae divins Ifajestati praestari possunt maximum est.
(Jiiamobrem cum exemplum sit ratio potissima ad su.'idenda ea quae dicimus, ita se gérant ut i psi sint suis discipulis pietatis et virtutum omnium exemplar.
Quapropter mane, audito signo, e lecto diligenter surgant ; et in sacellum sine mora conveniant. orationi \acaturi cum aliis per semi-horam ad minimum diebus classicis, etper horam integram diebus Dominicis, festis, vacationis, et tempore induciarum.
Litaniis aliisque precibus ante el post refectionem meridianam et serotinam recitandis omnes intersint.
Qui divinum officium recitare tenentur, iilud aora sexta vespertina cum aliis récitent.
Sacerdotes, quantum fieri poterit, missam quotidie célèbrent, et propterea competens hora singulis assignetur.
Qui non sunt sacerdotes, illam audiant, au! ipsi inserviaut. el sacram Eu :haristiam bis in bebdomade recipiant, nimirum die Dominica el feria quinta, nisi contingat aliquod festum quod locum feriae quinta? teneat.
Praeceptores eamdum missam cum discipulis audiant, nec ipsis ab ea fas sil al aisi cum licentia Superio-
ris:et stenl pone scholasticos, ut illos observent, el in modestia ac reverentia divin» Majestatis débita contineant.
Eidem confessario ipsis tto confiteantur. Bis
tamen in anno extraordinarius illis dabitur, cui omnes confitebuntur.
Singulis diebus, aliquid novi Testarnenti, saltem per quadrantem, legant, ut praecepta evangelica apprime edocti, ipsi discipulos suos recle instituere valeant.
Aliquam inde sententiam excerpant, et mémorise mandent, ut in conversatione serotina illam référant.
Hoc potissimum in animo figant, propriam voluntatem infensissimum eorum esse hostem : summamque felicitatem in eo esse sitam, ut eam abnegent, et sequantur divinam, mediante perfecta obedientia.
Fraternam charitatem diligenter tueantur, et omnia ipsi contraria plus quam pestem devitent. Si vero in eam peccare quovis modo contigerit, quam primum culpam expiare et noxam reparare studeant.
Toto conatu modestise et humilitatis studio incumbant, omnes aditus vanitati diligentissime prsecludentes, praesertim cum aliquid ab eis publice exhibebitur.
Correctiones et admonitiones cum omni humilitate, submissione et gratitudine, ad instar singularis beneficii in se collati, amplectantur* Pertinaciam et contentiones non secus ac pestiferam caritatis et humilitatis luem formident ac fugiant.
Omnia cum pura et sincera intentione peragere studeant; solam Dei gloriam et voluntatis ejusbeneplacitum spectantes.
Curent ut omnia munda sint et bene ordinata in suis classibus, piisque tabellis imaginem Christi Domini, et beatissimœ Virginis, aliorumque Sanctorum ferentibus decorentur.
Statim ac scholam ingressi fuerint. genuflectant una cum suis scholasticis, coram pia Christi et sanctissimœ Matris ejus imagine, ad fundendas precationes solitas : idemque fiât finita schola.
Ultima semi-hora sabbatorum serotina, catéchèses seu pias exhortatiunculns habeant de materiis in Catechismo