REGULA D. JESU. — CAP. II, SECT
SECTIO PRIMA Chris tianus tenetur abrenuntiare Satan se.
1 Resistite diabolo, et fugiet a vobis : appropinquatc Deo, et appropinqaabit vobis.
2 Militia est vita Christiani super terrarn. 3 Estote ergo boni milites Régis vestri ; '* confortamini in me, et in potentia virtutis meaB. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. et5 resistere in die malo, et in omnibus perfecti esse.
6 State succincti lumbos vestros in verilate, etinduti loricam justitia^ et charitatis ; et calceati pedes in pra*paratione Evangelii pacis : in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : et galeam, spemsalutis assumite; et gladium Spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore, in spiritu : et in ipso vigilantes, in omni instantia.
: Qui vicerit, scribam super eum nomen meum novum : «et dabo ei sedere mecum in throno meo ; sicut et ego vici, et sedi cum Pâtre meo, in throno ejus.
i. Jac. IV, 7.
2. « Militia est vita hominis super terrain. » Job. VII, 1. — 3. « Lubora sicut bonus miles Christi Jesu. » II Tint. III, 1. — 'i. « De cœtero, fratres, confortamini in Domino... ejus... diaboli. » Eph. VI. 10, H. — 5. « Ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. » Ibid. 13.
6. « Estote succincti... justitiae, et calceati... et galeam salutis. . instantia. » Eph. VI, l'-i-18.