‹ Œuvres complètes du vénérable Jean Eudes, missionnaire apostolique (volume 2)Chapitre 51 sur 480 · REGULA D. JESU. — CAP. III, SECT · texte numérisé non relu

REGULA D. JESU. — CAP. III, SECT

1 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorifîcate.

2 Reddile omnibus débita : cui tributum, tributum ; cui vectigal, vectigal: cui timorem. timorem; cui honorem, honorem. Xemini quidquam debeatis. aisi ut invicem diligatis.

3 Dimittite et dimittemini : 4 nisi autem remiseritis unusquisque fratri suo, de cordibus vestris, Pater meus caelestis non dimittet vobis.

5 Nulli ergo malum pro malo reddite : sed,,; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.

7 Xolite vinci a maîo ; sed vincite in bono malum.

8 Si quis vestrum offert munus suum ad al tare, et ibi recordatus fuerit, quod frater suus habet aliquid adversum se, relinquat ibi munus suum ante altare, et vadat prius reconciliari fratri suo : et tune veniens ofTeret munus suum.

9 Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos,benedicite maledicentibus vobis,1 "et orate pro calumniantibus et persequentibusvos : ut sitis Filii Patris vestri qui in ca?lis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.

11 Date et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum

Page 1