REGULA D. JESL'. — CAP. IV, SECT
Si diligitis me, pauperes diligite : quia * pauper fui ego, ac in laboribus a juventute mea ; nam2 cum essem dives, propter vos egenus factus sum, ut mea inopia divites essetis.
3 Ego elegi pauperes in hoc mundo, divites in fide, et ha?redes Regni, quod repromisi diligentibus me : 4 ipsorum est enim Regnum cœlorum.
3 Religio munda et immaculata, apud Deum et Patrem, haec est, visitare pupillos, et viduas, in tribulatione eorum.
G Quomodo potueritis, ita estote miséricordes. Si multum vobis fuerit, abundanter tribuite. Si exiguum vobis fuerit. etiam exiguum libenter et cum hilaritate impertiri studete.7 Hilarem enim datorem diligit Deus.
Videte ne conlemnatis vel contristetis pauperem, aut pupillum, aut0 viduam, aut10 advenam, aut11 contribulatum : sed12 omnes in mundo pressuram habentes. ,8 omnesque oppressos a diabolo, in mansuetudine suscipite, afTabiles eis vos prœstate, blande alloquimini, humiliter salutate, libenter visitate, patienter audite, bénigne consolamini,studiose instruite,14 mensa^ vestra* participes facite, atque in omnibus, quantum in vobis fuerit, adju-
1. « Pauper sum ego. et in... » Ps. LX XXVII, 16. — 2. « Propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. » Il Cor. VI 11, 9.
3. « Nonne Deus elegit pauperes... reproniisit diligentibus se. » .lac. II, 5.-4. Matin. V. 3.