REGULA SS. V. MARI.K. — CAP. IV
CAPUT QUARTUM De Paupertate, Munditia et Œconomia.
Paupertatem honorate, et diligite : in ipsa enim1 thésaurus est infinitus, 2 quoniam inopia Filii mei divites facti estis.
Mémento te sermonis ejus quem dixit : 3 Videte et cavete ab omni avaritia ; quia non in abundantia cujusquam vita ejus est, ex his quœ possidet.
4Habentes igitur alimenta, et quibustegamini, his contenti sitis, omnem superiluitatem, in victu, in vestitu, et in suppellectile abjicientes; et quidquid immoderatum, supervacuum, et vanum est, in omnibus devitantes.
Meum et tuum, malorum omnium origo, prorsus a vobis expellatur. "' Omnia autem inter vos sint communia, ita ut nemo aliquid suum, sive in victu, sive in vestitu, sive in quovis alio, dicere possit ; sed ea singulis diligenter et studiose ministrentur, quibus indigent, ut sic inipleatur quod scriptum est : ,; Qui multum, non abundavit ; et qui modicum, non miuoravit.
' Nolite solliciti esse dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? scit enim Pater vester ca>lestis, quia his omnibus indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hœc omnia adjicientur vobis.
1. « lnûnilus enim thésaurus est hominibus (sapientia). » Sap. VII, 14.
2. « Quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ni illius inopia vos divites essetis. » Il Cor. VIII, 9.