REGULA 5S. V. M A RLE. — CAP. VIII
I Melius est humiliari cum mitibus, quam spolia dividere cum superbis.
- Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia : ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
3 Omnis qui se exaltât humiliabitur ; et qui se humiliât exaltabitur. 4 Humiliamini igitur in conspectu Domini. etexaltabit vos.
Mementote sermonis quem locutus est vobis Filius meus : J Amen, dico vobis, nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cselorum.
6 Hoc igitur sentite in vobis quod et in ipso, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitrât us est esse se sequalem Deo, sed semetipsum humiliavit et exinanivit, non solum formam servi accipiens, sed pro vobis7 factus peccatum et B maledictum, ° opprobrium hominum et abjectio plebis, et i0 novissimus virorum.
II Exemplum autem dédit vobis, ut quemadmodum ipse fecit, ita et vos faciatis.
l- Recumbite ergo et vos in novissimo loco ; et13 humiliate vos in omnibus ; et n omnes invicem humilitatem insinuate : '"' quoniam Deus ab humilibus honoratur.
Scitote quia10 in itinere contemptorum est vorago. 1T Videte ergo ne quemquâm, quantumvis pusillum, contemnatis: sed ls omnes honorate ; " superiores invicem