Et in his omnibus deprecare... viam tuam. » Ibid
132 REGULiE CONGREGATIONS
CAPUT DECIMUM TERTIUM De Gharitate fraterna.
FinoLimei,1 ponite corda vestra ad ea intelligenda et facienda quae loquor vobis.
2 Ego sum Mater pulchrse dilectionis. Si vere filii mei estis,3 ambulate in dilectione, et4diligite invicem, non verbo, neque lingua, sed opère et veritate.
5 In hoc cognoscent omnes, quod filii mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
6 Hoc est maximum et primum Dei mandatum : 7 hoc est prseceptum Filii mei, Salvatoris vestii : hoc est summum desiderium meum, ut8 charitate non ficta, sed ex corde puro, !) invicem diligatis, sicut Filius meus et ego dileximus vos.
10 Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere ?
11 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
42 Qui non diligit, manet in morte ; 13 si autem diligatis
1. « Ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum. » Dan. X, 12.
2. « Ego Mater pulchrœ dilectionis. » Eccli. XXIV, 24. — 3. « Et ambulate in dilectione. » Eph. V, 2. — k. « Filioli mei, non diligamus verbo, neque... » I Joan. III, 18.