Ant. Cum jucunditate
Ps. 147. Lauda Jérusalem Dominum.
Ant. Cum jucunditate laudes beatissimi Cordis Virginis Maria* celebremus, ut ipsa pro nobis intercedente, secundum Cor Filii ejus effici mereamur. Alléluia.
Capitule. Cant. 8.
1jo>E me ut signaculum super Cor tuum, ut slgnaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus œmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum. ^. Deo gratias.
Hymne.
JESU, Maria? gloria.
Pra'clara Cordis Virginis Cor intonat praeconia :
Nostris adesto canticis.
.Miranda Matris viscera.
Miranda sunt et ubera ; Regale sed Cor omnibus Miraculis prsestantius.
Quem sacra, paucis mensibus, Portavit alvus parvulum, Hune Cor, prius, sacratius, Semperque gestat maximum.
Cor, aula regum Principis, Cœlumque cœli splendidum, Templum superni Prœsulis, Altare pacis aureum.
r. s. ai^iH i>K i.A I'.. vii.ii'.k
^ Arca quid isla saïK^liiis ?
Thésaurus orhis, oninia (>()llala nohis cudilus Scrvaus Dci inysicria.
Ave, Cor aduiii-abile, Ainore Jesu ilannneum :
Te sentianl ainabile Qui te colunl, llex cordiuin.
Pars noslra, spes el gaudium, Cœtusque noslri gloria :
Amor perennis, omnium Jungat tibi pra^cordia.
Amor Deus, Cor Numinis, Cor esto mentis unicuui :
Amor regens Cor Yirginis, Dux solus esto supplicum.
0 sacrosancta Trinitas, interna vita cordium, Cordis Mariœ sanctitas, In corde règnes omnium. Amen.
>. Paratum Cor meum, Deus, paratuni Cor meum. K,. Ut faciam omnes voluntates tuas.
Ant. 0 Mater amabilis.
Canl. Magnificat, comme aux II. Vêpres, p. 30. Anl. 0 Mater amabilis, beatam te dicent omnes generationes, quia respexit Deus humilitatem Cordis tui : et invenit te secundum Cor suum. Alléluia.
Kyrie eleison, etc., et tout le reste comme à Ici fin des II. Vêpres, p. 51.
A COMPLIES
Tout comme ci-après, à la suite des IL Vêpres.
k MATINES
Pater. Ave.
y. Domine, labia mea aperies.
^. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
y. Deus in adjutorium meum intende.
a. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri... Sicut erat... Alléluia. {De la Sepluarjésime à Pâques : Laus tibi, Domine, Rex œternîe gloriaî).
Invitaloire : Jesum in Corde Mariae regnanlem, venite adoremus. *Qui est amor et vita nostra. On répèle Nnvitatoiî'e.
Psaume Oi.
VENiTK, exsullemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : prœoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Jesum in Corde Mariœ regnantem, venite adoremus; qui est amor et vita nostra.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrfe, et altitudines montium ipse conspiôit.
Qui est amor et vita nostra.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus. Venite, adoremus, et procidamus ante Deum : ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster : nos autem populus ejus, et oves pascua^ ejus.
Jesum jn Corde, etc.
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbalione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opéra mea.
Qui est amor, etc.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : Semper hi errant corde ; ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Jesum in Corde, etc.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto : Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sœcula Sîoculorum. Amen.
Qui est amor, etc.
Jesum in Corde, etc.
r. s. cm; III l)K I.A H. VIIKCK 17