‹ Œuvres de Bossuet (volume 4)Chapitre 220 sur 245 · APUD S. JOANNEM · texte numérisé non relu

APUD S. JOANNEM

PRÆFATIO.

SECTIO PRIMA.

Causæ generales tractandi Apocalypsim.

Sæpe animadverti, cùm de Apocalypticis interpretationibus ageretur, subridere nonnullos, et vanum laborem propemodum àspernari, tanquam ex divinissimo vaticinio nihil certi exsculpi au‘ elici possit, aut saltem ad postrema mundi tempora rem totam reservari oporteat : quod est alienissimum a consuetudine prophetarum. Nam Jeremias, Ezechiel, Daniel, cæterique ejus ævi divin vates, Babylonis fata cecinerunt, cujus jugo et ipsi et sanctus po pulus premebantur : sic decebat Joannem ejus civitatis excidiur nuntiare, sub qu, et ipse passus erat, atque in Patmos deportatus propter verbum Dei et testimonium Jesu, et ipsa Ecclesia graviter afflicta ingemiscebat. Itaque, et Romam et romanum imperium, quo nullum unquam majus et illustrius et formidabilius, neque in Deum magis impium, aut erga christianos truculentius extiterat, et propriis coloribus sive characteribus designat, et ad exitium usque deducit, et super ejus ruinas væ, væ, illud luctuosissimum cecinit, quod ab aquilà per medium cælum volante perceperat : Væ, ve, civitas illa magna ! Apoc. xviur. 10, 46, 49,

Sic cecidit regina urbium cum suo imperio, pariterque cum eâ Satanæ regnum, et idolorum, quem romana potentia sustentabat, sublatus est cultus. Sic princeps hujus mundi ejectus est foras, completumque illud : et ego si exaltatus fuero à terrâ, omnia traham ad meipsum' : quo victoria erucis continuù futura declaratur, Hæc ergo vox Christi à Joanne in Evangelio memorata, in

: Joan. xtr, 31, 32,

540 DE EXCIDIO

psi Apocalypsi, eodem Joanne monstrante, completa est; prolatumillud cito, quod promissis dominicis sine morâ adimplendis ex æquo responderet ; et draco ille rufus', quo nimirum instigante totus terrarum orbis idolorum amore, in diram illam persecutionem agebatur, omnino devictus, tantà rerum claritudine, ut romanorum deorum, non modà cultus, sed etiam nomina in ore quoque vulgi obsoleverint; quod exciso demum imperio romano claruit.

Hæc ergo sunt ab Angelo Joanni proposita; nec immeritù ab iis exordium duxit, quæ citù fieri oporteret ; hoc est profectd, ab iis quæ mox inciperent, atque uno deinde tenore de proximo in proximum ducerentur ; ne totam revelationem suam ad extrema mundi ruentis eventa suspenderet.

Hoc igitur argumento à nobis proposito, et ex rebus gestis, jamque clarè adimpletis, revelationis fidem vindicamus, et certam futurorum, nec adhue impletorum expectationem asserimus, et protestantibus ora occludimus : qui quidem tot nobilissimis et jam adimpletis vaticiniis de veteris Romæ, idolorumque ac satanitici regni casu, aliisque suo loco declaratis, insuper habitis ; Christum, si Deo placet, satis superque regnaturum putant, si Ecclesiam romanam inter christianos facilè eminentem, quam Petri et Pauli præcipuorum apostolorum prædicatione fandavit et sanguine consecravit, extingnat. L

Jam ad protestantes quod attinet, hos unos post christianismum natum Apocalypsi maximè detraxisse, duabus de causis pronuntiaré haud verear; quarum primam, sui Bullingeri, quäm nostris verbis, audire maluerim. Is igitur hæc scribit : « At ut nihil pror- » sus hic dissimulem, non ignoro clarissimum D.Martinum Lu- » therum in primâ editione novi Testamenti germanici, præfatione acri præmissä, librum hunc velut obelo jugulasse.…. Idem re- » ctiùs diligentitsque perpensis rebus omnibus, dum recognosce- » ret sua Biblia germanica, et anno Domini 1535 Apocalypsi aliam » præfixit præfationem pauld circumspectiorem, in quà reprehen- » sus à multis, relinquit quidem adbuc hujus libri auctoritatem in » dubio; sed subjungittamen nolle cum quoquam concertare, ete.» Dubitare autem, nihil est aliud quäm librum divinissimum & canone amputare. Hæc de Luthero novæ Reformationis principe ac duce. De Zuinglio verd secundæ partis protestantium auctore, sic loquitur. «D. Huldricus Zuinglius, beatæ memoriæ præceptor » noster honorandus, videtur et ipse non adeo multum huic tri- » buisse libro. » In Apoc. Con. 1. p. 2.

ï Apoc, xt1, 8.

Ecce, post tot SS. PP. totiusque adeo Ecclesiæ elucidationes ac decreta, novæ Reformationis auctores, qui scripturas sacras gustu et sapore se nosse gloriantur, seque earum assertores jactant, quam parum tribuant revelationi Joannis, nec ejus divinitatem agnoscant. Sic apertè incidunt in illud maledietam quod Joannes pronuntiavit: Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus : si quis apposuerit ad hœc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto : et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ. Apoc. XXx11. 48, 19. Si autem Joannes tam gravi maledicto subdit illum qui aliquid ex hoc libro detraxerit; quanto magis eos qui totum exscindunt librum, ejusque in universum auctoritati detrahunt post firmatam tot sæculorum fidem ? Hæc ausi sunt, qui se volunt esse reformationis auctores. Hanc contumeliam haud verentur inferre ei qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Chrisli quæcumque vidit. Apoc. 1. 2.

Quid cæteri qui librum agnoscunt ? pessimi corruptores, qui ut papatum ubique videant, ut libet in gravissimo argumento ludunt, sacräque obscuritate verborum abutuntur ad contumeliam, ac nihil nisi odia, calumniasque contexunt; quarum pertæsi tandem doctissimi protestantes à vanis fastidiosisque commentis palam recedendum putarunt.

Hæ nos causæ impulere, ut olim de Apocalypsi scriberemus : et jam à nobis postulant ut dicta tueamur occasione quam dicam.

SECTIO SECUNDA.

Quid nuper Basileæ gestum.

Habita sanè est Basileæ nobilis disputatio, ac propositæ theses præfixo libello qui sic inscriptus est : Dissertatio philologico-theologica in sententiam Jacobi-Benigni Bossueti, Condomensis olim nunc Meldensis episcopi, miri clarissimi, de Babylone, bestiis, ac meretrice Apocalypsis; quam, favente Deo, præside viro plurimüm venerando , atque eruditionis et ingeni gloriä celeberrimo D. Samuele Verensfelsio, sacræ theologiæ doctore, locorum communium et controversiarum professore dignissimo, in diem 24, Junii anni 4701... Doctorum disquisitioni subjicit, Jacobus Christophorus Iselius. Basileæ, etc. Pays

Et quidem Verensfelsius ille, à suis eruditionis et ingenit gloriâ tantopere commendatus, ab ipso dissertationis exordio profitetur, postquam de alià quæstione tractandà cogitasset, nec impetrare à se posset ut argumentum expers elegantioris litteraturæ eligeret; hoc tandem elegisse; multaque de me honorificè præfatus

642 DE EXCIDIO

descendit in arenam : cujus ego, non sanè laudibus quas in me cumulatissimè contulit, id enim leve esset ac vanum, sed humanitate et elegantià plurimüm delectatus, viro rependam vices, ejusque modestiæ gratulabor.

Pars etiam humanitatis vel maxima hæc fuit, quod amicorum operà dissertationem suam ad me pervenire curavit, meamque de suis objectionibus sententiam exquisivit; misso etiam libello ad virum doctissimum Petrum Varignonium, in regio necnon in Mazarinæo auditorio mathematicarum scientiarum egregio professore, additisque eà de re litteris. Qui quidem et professoribus Basileensibus communi litterarum honestissimarum studio conjunctissimus, idemque mihi pridem multis de causis amicissimus , libellum, ut erat rogatus, nuperrimè ad me Meldas perferri voluit : ipse interim quod voluit de antichristianis protestantium næniis toties recantatis, amicis suis Basileensibus significandum duxit.

Atque equidem optarem ut ipse Verensfelsius mihi totum hunc locum de papâ antichristo tacitum reliquisset, virumque à contumeliis abstinentem et elegantioris, ut ipse præ se fert, hiteraturæ studiosum, in hoc luto hæsisse vehementer admiror. Quis enim ferat à tali viro, repugnante Joanne, eum serid dictum esse Antichristum, qui Jesum asserat venisse in carne unicum Dei Filium; aut idola imputari ritè ac perpetud credentibus in unum creatorem Deum Patremet Filium et Spiritum sanctum ? Quis autem non molestè ferat à viro humanissimo, veteres cantilenas, ipsis quoque doctioribus et elegantioribus protestantibus, Vossio, Hammondo, Grotio pridem exosas atque derisas, rursus in medium proferri ? Hæc ergo omittamus. Certè quæ ad nostram interpretationem pertinent quærenti et optanti sedulù exponamus.

SECTIO TERTIA.

Quid jam gerendum nobis,

Sanè meminerimus interpretationem nostram in eo versari totam : primüm, ut doceat Babyloni Joannis pessimè et ineptè affigi ullum christianæ Ecclesiæ characterem : quo uno protestantium, ut aiunt, systema prostratum est, Ac ne magis falsa confutare, quàm vera demonstrare videremur, insuper addita est totius Apocalypseos interpretatio, ea quæ et apostolico textui et rebus gestis tam aptè congrueret, ut hactenus intacta et integra permanserit. Nec frustra à viro docto hæc scripta sunt : Ego sanè viros eruditos, quos nihil huc usque in istam clarissimi Bossueti sententiam scripsisse miror, si hoc scripto ewcilavero.….., satis amplum hujus laboris fructum tulisse me gloriabor. Sic ille concludit, rei-

que gravitatem vehementer inculcat. Gui responderi par est, ne tantum argumentum, tam serid inceptum aspernari videamur ; atque, ut certo ordine procedamus, tres sint demonstrationes nostræ.

PriMA DEMONSTRATIO : Quod Babyloni Joannis nullus sit in+ ditus romanæ, seu cujuscumque Ecclesiæ christianæ character.

SEcUNDA DEMONSTRATIO : Quod Babyloni Joannis clarus et certus sit inditus character romanæ qnidem urbis, sed vetustæ illius, quæ Joannis ipsius tempore visebatur, gentibus imperantis, sævientis in sanctos, et falsis numinibus inbærentis, ideoque cum suo superbissimo et crudelissimo imperio excisæ.

TERTIA DEMONSTRATIO : Qudd nostra interpretatio apta sit et congrua textui, rebusque gestis, atque ab auctoris objectionibus undecumque tuta : quæ cùm demonstravero, perorabo.

PRIMA DEMONSTRATIO.

Quod Babyloni Joannis nullus sit inditus romanæ, seu cujuscumque Ecclesiæ christianæ character.

Adversus syntagma protestantium de roman Ecclesià, Baby- Jone, bestiâä, meretrice; argumentum nostrum primum et invictum fuit : quod Babylon Joannis ubique proponatur sine lege, sine fædere, tota à Deo extranea civilas, nullo unquam polluti fæderis, aut abjectæ sanctitatis ac veræ religionis indicio. Talis ergo erat illa civitas, cujus speciem sub Babylonis nomine Joannes informare voluit : hæc sæpe prosecuti sumus, argumenta protulimus, objecta diluimus.

Primüm intueamur quid ipse Joannes edixerit : Bestia meretricem portans, habet capita septem.. septem capita septem montes sunt… et reges septem sunt'. En ipsissima Roma septicollis tam clarè designata, ac si proprio nomine nuncupata; cüm Roma et septem- colles, apud egregios tunc temporis latinitatis auctores, voces synonymæ sint. Quid autem ibi ecclesiasticum ? septemne reges, an verd septem colles aliquid christianum sonant ? cum præsertim septem colles suis quosque notissimis numinibus dedicatos esse constet, ut suo loco clarius persequemur. Vides ergo, ubi primüm à Joanne claris verbis designata est romana civitas, eam apparuisse planè non ut ecclesiam, sed ut civitatem, Videamus etiam duorum testium, qualescumque fuerint, cæsa et insepulta corpora ubi jacuerunt? Nempe in magnà civitate, utique in im-

Apoc. xvrr. 7,9.

544 DE EXCIDIO 1

perio romano ubi etiam Dominus eorum crucificus est', nempè ipse Christus in imperio romano sub Pontio Pilato præside romano passus. Neque id frustra in symbolo quoque apostolico recensitum, rectè et ordine, ut in quâ civitate crucifixus est Dominus, in eâdem ejus testes, sive martyres paterentur. Neque ab eà sententià abscedunt protestantes, Bullingerus imprimis nostro adversario non ignotus, cùm in præfatione, et in hunc locum (Conc. #7 in Apoc. ) et in ipsà præfatione operis diligenter observat, Christum in Calvariæ quidem monte, sed sub imperio romano et Pontio Pilato passum. Christas autem est mortuus in romanâ civitate, in imperio romano, non sanè in Ecclesià romanä. Iterum ergo et iterum inculcat Joannes, non Ecclesiam romanam, aut spirituale quoddam imperium, ut jactant protestantes nullo usquam ejus rei indicio, sed apertis verhis, romanæ civitatis civile et omnibus notum, imperium, sub quo Joannes quoque passus est.

Addit quoque Apostolus, magnam illam civitatem, vocari spiritualiter Sodomam et Ægyptum?, non ullam eum Deo fœderatam gentem, sed alienigenas tantüm, eosque veterum Romanorum more in Dei populum sævientes. De Ægypto notum : de Sodomis ver non minüs disertè Petrus, Lotum habitasse apud e0s qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Pessimi scilicet viri, qui et Angelis, Loti beatis hospitibns, vim immanem intentabant, et ad Lotum etiam sic loquuntur : Te ergo ipsum magis quàm hos affligemus* : qu magis liquet à Joanne persecutores designatos esse eos qui nullis aliis comparandi essent, quàäm Sodomis et Ægypto, alienissimis à Dei lege et fœdere gentibus; neque sanctum Apostolum quidquam aliud cogitasse.

Sanè hæc omnia passim in Apocalypsi nostrà objecimus. Quid ergo vir doctus? an aliquid reponendum putavit ? Planè nihil. Quid enim responderet? Nempe plana, perspicua, aperta sunt omnia,

Quid, quod idem Apostolus casum impiæ eivitatis legentium oculis subjecturus, non de Samarià, non de Jerosolymis, sacris quondam urbibus, quod facillimè poterat ; sed de Babylone’ de Sidone, de Tyro, adduxit in exemplum antiqua vaticinia prophetarum, Is. xt. XXI. Jerem. LI. Ezech. XXvII. XXVIHIr. ut profectd constaret, nihil aliud animum induxisse, quam ut vastatas urbes, et eversa imperia proponeret; et in hanc formam redigeret, seu stantem, seu ruentem, eam quam describere voluit perditam civitatem.

Respondet vir doctus * : multis argumentis à se affirmari posse

* Apoc. xr, 8.— 2? Ibid.— 3 II, Pétr. 11 8.— 4 Gen, xtx. 9.— 5 Cap. LATE AN IDE

BABY LONIS. 545

Romam hodiernam Babyloni esse simillimam, eique haud immerito cemparari potuisse, Atqui hæc responsio nequidem difficultatem attingit; neque ullam rationem attulit, eur Roma hodierna christiani per baptismum nominis ac fœderis, nusquam Samariæ, nusquam Jerosolymis à fædere deficientibus, sed tantèm Ægypto, Babyloni, Tyro alienissimis ab omni fœdere et lege civitatibus, comparetur. Joanni certè non deerant propheticæ voces, quibus Ecclesiæ romanæ infractam fœæderis exprobraret fidem ; quod ad declarandam immanitatem flagitii pertineret. Cur aut Apostolus, aut etiam ipse Christus rebelli et infideli romanæ Ecclesiæ, ut antiquo populo, nunquam objecit cervicem durissimam, pacta mendacia humerum recedentem ? an ignorabat istud : Væ, filii desertores.…. populus ad iracundiam provocans, filii mendaces, filii nolentes audire verbum Dei‘? aut etiam istud : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum ? ? Quæ et alia ejusmodi si exequi aggrediar, omnia prophetarum dicta exscribi oporteret.

- Hæcinter prophetarum testimonia, quorum admonitum volui lectorem Apocalypsis*, ea sunt vel splendidissima, ubi in Israele et Judà, Samarià et Jerosolymis arguunt violatam conjugii fidem. Exæpandi amictum meum super te ; hoc est, introduxi in lectum nuptialem, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi, et lavi te aqu&, et emundavi te, et cinæite bysso, et ornavi te ornamento, nuptiali scilicet, et dedi inaures super aures tuas, etc.*. Et iterum : Vidit prœvaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo quèd mœchata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii ; et non timuit prœvaricatrix Juda, etc.*..…. Judicate matrem vestram (Israelitidem) quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus..…. et dicet : Vadam ad virum meum priorem, etc. *.

Piget recensere nota et pridem recitata. Legant et agnoscant Israeli et Judæ ab antiquis prophetis læsi toties conjugii fidem exprobratam ; ac demum exponant eur sanclus Joannes omnium prophetarum spiritu plenus, in simili argumento eadem prætermiserit.

Multüm laborat vir doctus in conquirendis locis, quibus adulteræ, scorti, seu meretricis nomina confundantur : ac diligenter à me quærit cur hebraicum textum prætermiserim ; quas interpretationes adhibuerim : versiones, paraphrases, commentarios hebraicos, chaldaicos, hellenisticos ipse commemorat. Quorsum ista!

1 Is. xxx. 4. — 2]bid. xx1v. X. — 3 Avert, sur les proph. n. 9. Le 4 Ezech. xvr. 8, et seq. — 5 Jer, 111. 7, 8. — 6 Osee. 11. 2, 7.

546 DE EXCIDIO

cm ego nullus negaverim, imd planè et rotundè confessus sim hæc vocabula non rard inter se confundi'? Non ego in his vim feci, aut sectari minutias, ac voculas aucupari libet. Rem ipsam attendito, lector diligens ; ego sanè contendi Israeli et Judæ, Samariæ et Jerosolymis ad ingrati ac infidelis animi clariorem significationem, passim objici, irritum memorari et inculcari nuptiale fœdus; pollutam fidem; pacta et dona dotalia ; missum repudium ; et reliqua omnia quæ ad jus connubiale spectant. Non hæc ad nudas voces, sed ad rem ipsam pertinere, nemo est qui inficiari possit. Planè sanctus Joannes, si degenerem ecclesiam, si adulteram sponsam adumbrare voluit, ex his aliquid assumpsisset ; alicubi audiremus aut vestem, aut nuptiale munus, aut ipsam baptismi lotionem, collatamque munditiem, aut alia denique prophetico stylo tam consona. Non autem Joannes aliquid horum attulit. Ergo totum istud de corrupta ecclesia à suis vaticiniis procul abesse voluit. Quod autem memorat utramque vocem promiscuè ferè usurpari, non convenire Joanni, luce ostendi clariüs*?. In tota enim Apocalypsi tria omnino et sola continua sunt capita, in quibus frequentissimè, decem scilicet versibus, de meretrice agatur ejusque flagitiis. At semper de his agitur sub solo meretritis titulo, nullà usquam infidi conjugii mentione. Non ergo promiscuè utramque vocem usurpat, cùm ubique alteram studiosè eligat, alteram studiosè devitet, à qua etiam totus hic liber abhorret, ut diximus.

Neque etiamfalsi christrani pastoris ullum indicium est : quæ tamen ab Apostolo significantissimè exprimi oportebat, ut gregem christianum contra ipsum deceptionis fontem præmoneret ; non autem præmonuit, aut ullum harum rerum, christianæ scilicet ecclesiæ ejusque præcipuæ, aut pastoris christiani extare voluit indicium. Nedum ergo hæc mente gesserit, ab his dedità operà mentem averüt; totusque in imperio civili defixum habebat animum.

Sensit planè doctus auctor opus omnino esse, ut si meretrici ac bestiæ aliquid inesset christianum, id à beato Joanne diligentissimè panderetur, ne apostolico ac prophetico, ex parte vel maxima, deesset officio. Id etiam se facturum recepit, ut ex ipsa Apocalypsi ea solùm proferret quæ clariora videbuntur®. Duo autem excogitavit in ipsa bestia christianitatis indicia quæ uno verbo concidant.

« Primèm, videamus, inquit‘, nihilne totà Apocalypsi dicatur » quod in degenerem Ecclesiam conveniat ? Quid igitur quod be-

r Avert, sur les prop. n. 9. — 2 Ibid. Præfat. 39. — 3 Ç 46. — 4 696.

» stiæilli cornua cornibus agni similia, tribuuntur ? Numquid urbs »* pagana quæ Christum ab omni memoria, aut qualis erat ignora- » vit, aut contempsit certè, et irrisit? Numquid hæc urbs Chri- » Stum majori sollicitudine imitari studet, quam corrupta quædam » christiana ecclesia? » De majori sollicitudine, de quâ nihil apud Joannem, taceamus. De paganâ urbe Christum imitatâ, an vir do- <tus ignorat eum fuisse, persecutiones inter, Christi christianæque doctrinæ splendorem, qui à paganis quoque admirationem et imitationem expresserit ? Quis nescit ipsum Julianum apostatam Christi hostem infensissimum, ejus discipulorum exemplo extruxisse hospitales domos, et ad suos derivasse aliquam christianæ disciplinæ partem? ut à nobis relatum vir doctus videre potuit:. Vis anteriora? Vide apud Tertullianum ?, referente et approbante Tiberio, quæsitum in senatu de divinis Christi honoribus ; apud historicos paganos, sub Adriano principe, constituta Christo templa ; in Lazario Alexandri Mammæ, Christum inter heroas recensitum; Evangelii sententias ab eodem principe aureis litteris dignas esse judicatas. Lege apud Eusebium*, narrante seu fingente Porphyrio, de Christo inter beatas animas reponendo, deque ejus virtutibus eidem Porphyrio veneranda divæ Hecates oracula ; aliaque ejusmodi in Christi gloriam vi veritatis extorta. Sed hæc sufficiant; virum doctum laudabimus candidè confitentem, cunctantem aut hæsitantem probationibus obruemus.

Alterum indicium : « Quem tandem paganum tot sanctä Scri- » pturâ PROPHETAM IMPOSTOREM dici probabit clarissimus Bos- » suetus? » Ego verù facillimè, ac miror docto viro rem difficilem. Non sola christiana Ecclesia prophetarum nomen et officium agnoscit. Habet Plato, Platonicique, habet Porphyrius ac Pythagorici, philosophiæ studiosi ; habet Ægyptus aliæque superstitionibus addictæ gentes : falsi scilicet prophetæ, prophetarum nomine in Scripturis appellati, clamante Elisæo ad Joram Achabi filium : Vade ad prophetas patris tui et matris tuæ*, ad prophetas Baal, de quibus Elias, prophetæ Baal quadringenti quinquaginta ®, et ita centies : falsi sanè prophetæ, falsorum deorum nomine prophetantes; sed distincti ab iis qui in populo Dei, assumpto etiam mendaciter veri Dei nomine, prophetabant. Nec abludit Paulus de quodam pagano vate è Cretensibus dicens : Proprius eorum proghetas. Vides ergo prophetæ nomen etiam gentili homini attributum : quani falso prophetæ Joannis, qui falsis doctrinis pravisque præstigiis populos dementabat ?

1 Vide comment, e. xrtr. ÿ.11,12.—2Apolog.— 3 Apud Eus, de præp. Ev.— 4 IV. Reg. rtr. 13. — 5 III. Reg. xvrir. 19, 22. — 6 Tit. r. 12.

548 DE EXCIDIO

Desinat ergo vir doctus quærere apud Joannis bestias christianitatis indicia; nam et spoponderat se clariora dicturum; et tamen quæ attulit apertè vana sunt, et à cæteris allata contempsit.

Hinc exurgit demonstratio. Nibil erat in Apocalypsi clarius explicandum, quäm in ipsa Babylone ac bestiis, christianitatis indicia : id enim erat omnino quod vel maximè præmonere oportebat, ut diximus. Qudd si præmonere vellet Joannes, prophetico et suo more lectorem à clarioribus ad obscuriora deduceret. Nihil autem præmonuit; quæque auctor indicavit, nihil esse claruit. Nullo ergo indicio christianam Ecclesiam , nullo pastorem ullius christianæ plebis expressit. Ergo doctus auctor, et quotquot ei assentiuntur, nullâ, vel tenui conjecturâ, aut papam, aut Ecclesiam romanam incusant; totaque accusatio, nullo signo fulta, mera calumnia est : quod erat demonstrandum.

Page 1