‹ Vie du Cardinal D'Astros, archevêque de ToulouseChapitre 65 sur 90 · N« XIV · texte numérisé non relu

N« XIV

Bref (le Grégoire XP^I à M^^rjlrclicvéqve de Toulouse qui le consulUiil sur sa démission.

GKEGORIUS PP. XVI.

Vbrkbabilis Frater, Salutem et Âposlolicam Benedictionem. Tuas nuper accepimus Litteras lertio Idus proximi mensis Decembris datas , atque intiino pietalis , et obsequii sensu conscriptas , quibus, Yenerabilis Frater, significasli Tibi in animo esse istius Arcbiepiscopalis Ecclesias munus abdicare. Quod quidem tuum consilium eo molestius cordi Nostro accidit, quo majorem Tibi à nobis benevolentiam meritô comparasti ob egregias , quibus praefulges, dotes. Etenim probe noscimus quâ virtute , religione , atque eximio in Nos , et hanc Apostolicam Sedem amore , atque observanliâ praestes, et quo episcopali robore, ac singulari sollicitudine catbolicam religionem , ejusque doctrinam tueri contendis , atque ad concrediti gregis cuslodiam in exemplum advigilas. Itaque etsi propensissima in Te caeteroquin voluntate simus, tamen rebus omnibus coram Domino perpensis , animum inducere non possumus , ut hujusmodi tuo desiderio obsecundemus , ac permittamus , Te, Yenerabilis Frater, de candelabro , supra quod positus es, descendere , ac sub modio postbàc delitescere. Quôd si minus Grmâ nunc uteris valetudine , neque iis , quibus oUm corporis viribus vigere Te sentis , non tamen idcirco pastorale onus Tibi ulterius haud sustinendum existimare debes , cûm prsesertlm muUos per annos in istâ Ecclesiâ procurandâ versatus , bomines optimè noveris , quos Tibi adjutores adsciscere possis. Jam verô quod attinet ad istius tui Seminarii aedes , de quibus tantopere es sollicitus, haud omissimus, Yenerabilis Frater, Ministrum Plenipotentiariuro carissimi in Christo Filii Nostri Ludovici Philippi , Gallorum Régis Çhrislianissimi , in bâc almft Urbe nostrâ morantem alloqui , ut nostro nomine ad ipsum Regem de hoc negotio scriberet, atque confidimus ejusdem negotii exitum nostris, tuisque votis consentaneum futurum. Quamobrem , Yene-

rabilis Fraler, liâc nosirâ responsione acceplâ , omnem nimii timoris anxielatem à tuo spiritu cxpelle , ac noslrae auctoriUli acquiesçons jacta curam luam super Dominum , qui , cûm luam omnem spem in Eo collocavcris , aderil Tibi jugiler per suam misericordiam , et gratiam in auxilio opportuno. Quâ spe roboralus permane in vocatione, quâ vocatus es , atque alacnori usque studio perge dilectarnm ovium saluti prospicere , ministerium tuum implere , ac de catholicâ istic re benè mereri , atque inter angustias , et solUcitudines , quœ , in hâc praesertim Untà temporum asperitate , à pastorali munere abesse non possunt , immarcescibilem cogita glorise coronam ab ifiterno Pasionim Principe perseverantibus promissam. Nos intérim quidquid erit, in quo Tibi commodare possimus , id certè , prout in Domino expedire duxerimus , quam libentissimè pnestabimus. Ac nostrs in Te praecipuae , et studiosissimœ carilatis pignus esse volumus Apostolicam Benediclionem , quam Tibi ipsi, Yenerabilis Frater, et ovibus tu» curae commissis, elTuso cordis afiectu , peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Pelrum, die 17 Januarii annol846, Pontificatûs Nostri anno decimo quinto.

GREGORIUS PP. XYI.

Ixxxj N^ XV.

Bref en faveur de l'instiltU des Prêtres adorateurs r/ contemplateurs du Sacré Cœur de Jésus,

Page 1