A CORNEILLE
Tu quem Melpomene vocat atque Thalia parentem. Tu duplici scênâ fulgens, utriusque créator, Actus quos viridi solvit tua patria lauro Sub pedibusque tuis humilem depono coronam.
Parca videbuntur nostrae tibi munera pugnae ; Sed cum circumdant divorum altaria donis Cul(ores,precibusquesimulcum frondibus ornant, Pignora quae pendent templi non digna columnis Àccipit indulgens deus, orantique favebit. Tu superos similare velis. timidèque ferentis Propitio accipias audentia carmina vultu.
Sed prius aeternse quam puises limina Romœ,
Oceani mecum accédas transcendere fluctus, Quœrens quse potiora deus spectacula praebet. Hic splendet, pascens sublimi pectore flammas, Dux libertatis, rectum justumque tenaci Corde fovens, pro jure patique morique paratus, Etduri quosvis belli perferre labores ; Qui, socii quum docta manus domat œtheris ignés, Eripuit vinclis fratres, pepulitque tyrannos: Cui tulit immotum salvati juris honorem Libertas vivo, salvatorique superstes ; Et dum bella premunt plus quam civilia gentes, Dum pavidos quatiunt minilantia semina tronos, Et terrestre tonat fulmen, ratio ultima regum, Quod dédit ante obitum robur res publica servans Uno conjungit socialia sidéra cœlo.
Augusti nunc larga patent penetralia sedis.
Dum périt artis amor, dum languet gloria versus, Et desolatce lugent sua funera musse ; Dum latias voces contemptor deserit écho ; Dum dubitat rector quae sit comœdia Ronue, Et solum vixisse putat sub Cœsare Cinnam, Nostrum romanas studium successit in œdes Augustumque oculis vidi, audivique loquentem; Non qui perfudit generoso sanguine campos, Juraque constituit ferro, sceptrumque cruore, Nec cujus largas lavit clementia caedes,
Sed cujus mentem tetigit divina poesis ;
Qui meriti memor et soi; cas promissa fidelis,
Tngenium coluit dignosque elegit amicos,
Et quem aeîernabunt vatum per spécula laudes.
Dotibus hîc fratres, animisque et corde potentes,
Artis suprême exemplar, vitaeque magistri,
Virgilius tener et festivus Horatius adsunt.
0 utinam, civis, placeat tibi civica virtus ! 0 utinam tragicos recreet comœdia sensus Elisiisque tuas capiat sub sedibus horas! Quuni desunt studiis populi spectantis arenœ, Et scena audaces horrescit gallica scenas, Si minimum obtineat duplex mea machina plausum, Si, pater heroum, luctanti heroe moveris, Si, pater Augusti, nostro cum Ccesare ludis, Non omnis moriar ! Vox me tua proteget, et me Si tumulus teneat, jam non libitina tenebit ! Carmina spirabunt nostri monumenta doloris, Perpetuoque meae stabit pars optima venœ-, Atque meas alta revocantes mente loquelas Cultum operse vivi tribuent, vitamquenepotes.
Doutant qu'aucun directeur de Théâtre, en France, ose faire représenter ce drame historique, à cause du sujet, je l'imprime sinon pour le présent, mais peut-être pour l'avenir.