‹ Les Œuvres de François RabelaisChapitre 311 sur 409 · Lettres · 7

Lettres · 7

Iudici æquiſſimo apud Pictones.
S. P. D.

vi fit, Tiraquelle doctiſſime, ut in hac tanta ſeculi noſtri luce, quo diſciplinas omneis meliores ſingulari quodam deorum munere poſtliminio receptas uidemus, paſſim inueniantur, quibus ſic affectis eſſe contigit, ut è denſa illa Gothici temporis caligine pluſquam Cimmeria ad conſpicuam ſolis facem oculos attollere aut nolint, aut nequeant ? An quod (ut eſt in Euthydemo Platonis) ἐν παντὶ ἐπιτηδεύματι οἱ μὲν φαῦλοι, πολλοί, ϰαὶ οὐδενὸς ἄξιοι, οἱ δὲ σπουδαῖοι, ὀλίγοι, ϰαὶ τοῦ παντὸς ἄξιοι ? An uero quod ea uis eſt tenebrarum huiuſcemodi, ut quorum oculis ſemel inſederint, eos ſuffuſione immedicabili perpetuo ſic hallucinari neceſſe ſit, & cæcutire, nullis ut poſtea collyrijs, aut conſpicilijs iuuari poſſint : quemadmodum ab Ariſtotele in categorijs ſcriptum legimus : ἀπὸ μὲν τῆς ἔξεως ἐπὶ τὴν στέρησιν γίνεται μεταϐολή, ἀπο δὲ τῆς στερήσεως ἐπὶ τὴν ἕξιν ἀδύνατον. Mihi ſanè rem totam arbitranti, atque ad Critolai (quod aiunt) libram expendenti, non aliunde ortum habere iſthæc errorum Odyſſea, quàm ab infami illa philautia tantopere à philoſophis damnata uidetur, quæ ſimul ac homines rerum expetendarum auerſandarumque male conſultos perculit, eorum ſenſus & animos præſtringere ſolet & faſcinare, quo minus uidentes uideant, intelligenteſque intelligant. Nam quos plebs indocta aliquo in numero habuit hoc nomine, quòd exoticam aliquam & inſignem rerum peritiam præ ſe ferrent, eis ſi perſonam hanc, ϰαὶ λεόντην detraxeris, perfeceriſque, ut cuius artis prætextu, luculenta eis rerum acceſſio facta eſt, eam uulgus meras præſtigias, ineptiſſimaſque ineptias eſſe agnoſcat, quid aliud quàm Cornicum oculos confixiſſe uideberis ? ut qui pridem in orcheſtra ſedebant, uix in ſubſellijs locum inueniant, donec eò uentum ſit ut moueant non riſum tantum populo ac pueris, qui nunc paſſim naſum Rhinocerotis habent, ſed ſtomachum & bilem, indigne ferentibus, quòd ſibi tandiu eorum dolis & uerſutia impoſitum ſit. Proinde quemadmodum naufragio pereuntibus uſu uenire didicimus, ut quam ſiue trabem, ſiue ueſtem, ſiue ſtipulam ſemel diſciſſa peſſumque eunte naue arripuerint, eam conſertis manibus retineant, natandi interim immemores, ac ſecuri, modo ne quod in manibus eſt, excidat, donec uaſto gurgite funditus hauriantur : Ad eum penè modum amores iſti noſtri quibus libris à pueris inſueuerunt, etiam ſi confractam uideant & undiquaque hiantem pſeudologiac ſcapham, eos ſic qua ui quaque iniuria retentant, ut ſi extundantur, animam quoque ſibi è ſedibus extundi putent. Sic ueſtra illa iuris peritia cum eò euaſerit, ut ad eius inſtaurationem nihil iam deſideretur, ſunt tamen etiam dum quibus exoleta illa Barbarorum gloſſemata excuci è manibus non poſſunt. In hac autem noſtra medicinæ officina, quæ indies magis ac magis expolitur, quotus quiſque ad frugem meliorem ſe conferre enititur ? Bene eſt tamen, quòd omnibus propè ordinibus ſuboleuit quoſdam eſſe inter medicos & cenſeri, quos ſi penitus introſpicias, inanes quidem ipſos doctrinæ, fidei, & conſilij : faſtus uero, inuidentiæ, ac ſordium plenos depræhendes. Qui experimenta per mortes agunt (uc eſt Plinij querela uetus) à quibuſque plus aliquanto periculi quàm à morbis ipſis imminet. Magnique nunc ij demum apud optimates fiunt, quos priſcæ illius ac defecatæ medicinæ opinio commendat. Ea enim perſuaſio ſi latius inualeſcat, res nimirum ad manticam reditura eſt propediem circulatoribus iſtis & planis, qui pauperiem longe lateque in humanis corporibus facere inſtiterant. Porro inter eos qui noſtra tempeſtate ad reſtituendam nitori ſuo priſcam germanamque medicinam, animi contentionem adpulerunt, ſolebas tu dum iſtic agerem plauſibiliter mihi laudare Manardum illum Ferrarienſem medicum ſolertiſſimum doctiſſimumque, eiuſque epiſtolas priores ita probabas, ac ſi eſſent Pæone aut Aeſculapio ipſo dictante exceptæ. Feci itaque pro ſumma mea in te obſeruantia, ut eiuſdem poſteriores epiſtolas, cum nuper ex Italia recepiſſem, eas tui nominis auſpicijs excudendas inuulgandaſque darem. Memini enim & ſcio quantum tibi ars ipſa medica, cui felicius promouendæ incumbimus, debeat, qui tam operoſe laudes ipſius celebraris in præclaris illis tuis in Pictonum leges municipales ὑπομνήμασι. Quorum deſiderio ne diutius ſtudioſorum animos torqueas, te etiam atque etiam rogo. Vale. Saluta mihi clariſſimum uirum. d. antiſtitem Malleacenſem, Mœcenatem meum benigniſſimum ſi quando eum inuiſas, & Hilarium Coguetum noſtrum, ſi force iſtic ſit. Lugduni, III. Nonas Iunij. 1532.

« Lyon, 3 juin 1532. »