‹ Les Œuvres de François RabelaisChapitre 327 sur 409 · Lettres · 24

Lettres · 24

salmonivs macrinvs

Ad Franciſcum Rabelæſum

Chinonien. medicum peritiſſ.

Idem, Rablæſi, penè ſolum mihi eſt
Natale tecum : Iuliodunicis
Nam Chino uicinus nucetis
Contigua regione floret :
Aërque noſtris ciuibus ac tuis
Hauritur idem, parque ſerenitas.
Par ruris uligo beati,
Morum eadem quoque lenitudo.
Natalis agri concilians tibi
Vicinitas me, iungit amabili
Vinclo, ſed impenſe tuarum
Vis ſociat mage litterarum.
Chinonienſes inter enim tuos
Vnus, Rablæſi, es, cui Deus, & fauens
Natura, doctrinam elegantem
Non neget, atque ſales acutos :
Vnus lepores cui ſimul Atticos
Et circularis dona peritiæ
Dilargiatur, florulentam &
Cognitionem utriuſque linguæ.

Artem ut medendi præteream, & tibi
Sudore multo parla mathemata,
Quid Luna, quid ſtellæ minentur,
Quid rapidi facies planetæ.
Tu non Galeno Pergamæo minor,
Multos ab atris faucibus eximis
Lethi propinquantis, tuaque
Depoſitos opera focillas.
Quid quæque radix herbaue conferat,
Vngues, tenes, & non ſecus ac tuos,
Famamque lucraris perennem
Arte leuans genus omne morbos.
Teſtes tuarum Pariſij artium,
Teſtiſque Narbo Martius, atque Atax,
Et dite Lugdunum, penates
Sunt tibi ubi, placidæque ſedes.