Acte public pour la licence ...: Jus romanum. De adoptionibus. (Inst. I.II
La Faculté n'entend approuver ni désapprouver les opinions parti* culières au candidat.
DE ASOPTZOmBVS.
(Inst. L n. Dig. I. VU. C. VIII. 48.]i
9^%^iiaaxm,
OENBRAIJA.
Très erant, apud Romanos, modi acquirendi patriam potestatem : Nuptiae, legitimatio , et adoptio. De sola hic loquar adoptione, quae latius definitur : Âctio solemnis , qua in locum filii y vel nepotis adsciscitur is, qui talis non est (Heineccius, elementa jur. T. XI, § 175)»
Âpud iEgyptios et Hebraeos istius inveniuntur institutionisvestigia; nam Mosem adoptayit Thermutis Pharaonis nlia, et Estherem Mardochaeus. Hœc autem adoptio non videtur tanti fuisse momenti quam ea quae apud Romanos, et antea apud Graecos, et prœsertim apud Athenienses viguit. Solon de adoptione loges statuit plurimas quibus sancita est. In familiam adoptantis transibat adoptivus, atque illius hœreditatem, imo cognatorum ex latere yenientium adibat.
Praesertim apud Romanos floruit adoptio ; et hoc ex tribus causis ^ quarum prima : mazima Romanorum pro laribus reverentia ; reipsa «,
per adoptionem sacra privata non interibant, et perpetuo manebant; nempe adoptivus in sacra et Êimiliam adoptantis transibat.
Secunda ratio, non tam eximia. Dam munera obtinerent qui multos procréassent liberos, idem beneficium per adoptionem assequi licebat.
Terlia ratio , ex antiquis plebeiorum et patriciorum dissentionibus orta« patricius enim a plebeio adoptatus plebeius fiebat, et illi plebeia adiré munera licebat; sic a patricio adoptatus plebeius, ipsas gerere poterat patriciorum honores.
Per adoptionem, apud Romanos, ex naturali familia exibat adoptatus et hœreditate; in adoptivam ingrediebatur familiam, et hœreditaria jura acquirebat.
Duobus apud Romanos modis fit adoptio ; aut lege, aut imperio magistratus.
Lege adoptabantur qui quaeve sui juris erant; quae species adoptionis dicitur arrogatio.
Magistratus imperio adoptare eos licet, qui quœve in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius, filia, sive inferiorem, quasi est nepos, neptis, pronepos, proneptis (Inst. Just. I, XI, § 1).