‹ Acte public pour la licence ...: Jus romanum. De adoptionibus. (Inst. I.IIChapitre 2 sur 13 · CAPUT PRIMUM · texte numérisé non relu

CAPUT PRIMUM

De adoptloiie.

§ L Requiiiia.

Nihil refert adoptati sexus ; quemlibet Iket adoptare civem roma* num, et adoptari posse. Mulieribus non attribuitur adoptandi benefi" dium, nam nulla illk competît patrîa poCestas.

Régula est consensum patris naturalis, adoptantis, adoptatique requiri, Cum adoptio fit non est necessaria in«am rem auctoritas eorum inter quos jura adgnationis cKmseqiumtur fjb. I, VII. L, 7, Gels.}. Gas-

trati non possunt adoptare^ nec impubères, nec minores natu majores (débet enim adoptans adoptatum plena pubertate prœcedere), nec feminse, nisi in solatium amissorum liberorum, ex indulgentia principis. Spadonibos autem permittitur adoptio (Gaiusl, § 103); adoptio enim in his personis locum habet in quibus etiam natura habere potest (D. I, Vn, L. 16). Imperator Léo etiam castratis adoptare permisit, ut injuriam illis illatam hoc solatio compensant (Const. 27). Etiam cœcus adoptare et adoptari potest. (D. I, YU, L. 9, Ulp.). Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone, manifestum facere possit, velle se filium suum in adoptionem dare; perinde confîrmatur adoptio, ac si jure facta esset (D. I, YII, L. 29).

Prohibet Justinianus ex concubinis natos adoptari, sublata Ânastasia lege quœ hanc adoptionem permiserat.

Servus a Domino adoptatus, statim liber fit.

§ IL Formœ.

Olim in prœtoris conspectu, et inter prœsentes peragenda erat adoptio; erat legis actio, et certis solemnitatibus subjecta. Ad magistratum conveniebant pater naturalis atque adoptivus , et filius adoptivus; quinque comitabantur testes, cives romani, testisque alius, libripens, qui œneam libram teneret (Gains I, § 119). Ritus adoptandi consistebat in trina venditione adhibito aère et libra. Primum pater naturalis adoptivo patri filium mancupabat verbis : Mancupo tibi hune filium qui meus est; tum pater adoptivus œs tenens, simulque adprehendens filium adoptivum : Hune ego hominem, inquit, jure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aère, hac aeneaque libra. Tum œre percutiebat libram, illudque œs naturali patri dabat, qu^si pretii loco. Quo facto emancipationem confei^bat adoptivus pater adoptivo filio , isque in naturalis potestatem patrrs redibat. Re* petebatur ter idem ritus; quo facto, pater naturalis in jure' cedebat filium ; tumque perfecta erat adoptio. Hos veteres ritus abrogavit Jus<

tînianus. Sola apud magistratum, voluntatis declaratione^ et solo consensu eorum quibus intererat, adoptio perficitur.

Âdoptîo non jure facta a principe confirmari potest (D. I, VU, 58) ; nam ita divus Marcus Eutychiano rescripsit;qaod desideras, an impetrare debeas œstimabunt judices, adhibitis etiam his qui contradicent; id est qui laederentur confirmatione àdoptionis (D. I, Vil, L. 59).

§ m. Effeclus.

Qui in adoptionem datur , his quibus adgnascitur et cognatus fit : quibus vero non adgnascitur, nec cognatus fit: adoptio enim» non jus sanguinis, sed jus adgnationis afiert. Et ideo si filium adoptaverim, uxor mea illi matris loco non est: neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata ejus fit. Item nec mater mea aviae loco illi est; quo* niam his qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur. Sed filiae meœ is, quem adoptavi, frater fit : quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis (D. I, VU, L. 25).

Ceterum patria potestas olim erat efiectum àdoptionis etiam stricte sic dictœ. Unde et adoptivi cognomini suo leviter inflexo, illius gentîs, eu jus ex sacris transierant, nomen adjiciebant, quamvis id non semper, nec eodem modo factum esse animadvertamus, quum aliquando patris naturalis et adoptivi nomen promiscue ferrent. Quum ScipioÂfricanus minor ex iËmilia gente in Corneliam per agnationem transiisset: vocatus est P. Cornélius Scipio iEmilianus. Et qui antea C. Octavius erat, adoptatus a Caesare, dictus est C. Julius Gaesar Octavianus (Heinec. antiq. Rom. L. I, T. XI, § 19).

Per adoptionem dignitas non minuitur, sed augetur.* Unde plebeius, si a senatore adoptatus est, senator fît; et senator a plebeio adoptatus, senator manet; similiter manet et senatoris filius (D. I, L. 6, § 1®').

Onera ejus qui in adoptionem datus est, ad patrem adoptivum transferuntur (D. I, Vil, L. 45).

In naturali familia hœreditaria amittebat jura adoptatus, et nova in

adoptiva acquirebat; sed ab adpptivo emancipatus pâtre, naturaliaet adoptiva simul hœreditatis jura amittebat.

Non ad certum tempus effici potest adoptio. Quaesitum est si filius tibi in adoptionem bac lege sit datas ut post triennium, eumdem mibi in adoptionem des, an actio nuUa sit? Nullam esse actionem putat Labeo; nec enim moribus nostris convenit filium temporalem habere (D. I, Vn, L. 34).

Àdoptivum emancipatum leges readoptare non sinebant.

§ IV. Justiniani fmtatio.

Movit JustinianUm quod aliquando contingeret ut filius, extraneo in adoptionem datus et postea emancipatus, nec patri naturali, nec adoptivo succederet. Sane inter Papinianum, Paulum, Marcianum disputabatur, an haberet tune filius a pâtre naturali prœteritus, quaerelam inofficiosi testamenti. Nec leges in adoptionem datœ quidquam adjudicant ex hœreditate patris naturalis ; nisi quod S. G. Sabinianum iis relinqui jubebat quartambaereditatis, qui essent adoptati ex tribus maribus; iique illam sibi non relictam actione familiœ erciscunfdœ petere possunt.

Distinguit Justinianus , an ascendens vel extranea persona sit adoptans. Si ascendens vocatur plena , si extranea minus plena adoptio.

Primo casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis jura, manet stabile jus patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum, et legîtimo adoptionis modo constrictum : et ad eum solum respicit filius, cui eum et natura agregavit, et lex per adoptionem assignavit (Inst Const. 10. G. de adoptionibus).

Secundo casu, ex naturali non exit adoptatus familia, et in adoptiva ab intestato bœreditatis jura acquirit.

Âdoptantis agnatis non succedit adoptivus.

A muliere facta, minus plena est adoptio.

Page 1