‹ Actes du Congrès d'histoire de l'art, Quelques remarques sur les Tapisseries de la Dame à la Licorne du musée de ClunyChapitre 126 sur 166 · I. Voici l’original latin de cette dédicace · texte numérisé non relu

I. Voici l’original latin de cette dédicace

Antonio Poarto consiliario

Regio et rationum regiarum magistro

Adrianus Regius et Robertus Ballardus,

Vetustiores modules candida posteritas usque adhuc admirata est, et magnopere laudavit, sed non admodum frequentavit, Nos igitur judicium veterum sanum, sincerum, atque incorruptum secuti, neglectam, obsoletam, ac paene jacentam musicam antiquam, nunc, quantum in nobis situm est, partim restituimus atque instauramus, partim illustramus. Postquam autem veterum memoriæ, quod debuimus, pro viribus, præstitimus ; etiam posteriorum, et recentiorum rationem nobis habendam esse duximus. Complures, iique graviores, et tamen familiares concentus nostra opéra in ut hominum manibus versarentur, operam dedimus : quos æquus rerum æstimator nisi me fallit animus, non parvi pendet, si ab earum rerum quarum auctor non superat, admiratione, et ab auctoribus omnibus insito desiderio, ad veram, et absolutam musicæ rationem animum converterit. Omnium autem, quos nostra aetas tulit, si non princeps (ne cujusquam aureis nostra offendat censura) certè inter principes maximè in his severioribus modulis, Orlandus de Lassus jure optimo numerandus est. Pressas, et limatus est : concentibus numerosus, harmonia nullis pigmentis, nec calamistris ornata, sed ex simplicibus artis elementis composita et contexta, et admirabili vocum convenientia gravis juxtà, et jucundus ; ad hoc ipsum à natura factus magis, quàm disciplina institutus. Sed dicet aliquis, hæc omnia ad auctoris laudationem potius, quàm ad operis commendationem valere. Itaque finem de eo dicendi facere in præsenti satius est, quàm plura dicere. Tantum voluimus communi ferè omnium de Orlando opinion! nostram ascribere. Ceterum non tam nos delectat hujus operis, quod nunc in lucem edimus, præstantia, atque excellentia, quàm quod nunc in ea re potissimùm elaboravimus, quæ hujus artis peritissimi cuj usque sententia, ac judicio te uno dignissima sit judicata. Neque id immerito, cum quidquid temporis ad remissiora, et faciliora studia ex quotidianis tantarum rerum curis tibi reliquum est, non solùm in musicam conféras, sed te hujus artis studiosis, et professoribus ornamento, ac præsidio fuisse aliis quidem omnibus notissimum sit, mihi sit ncfas silentio præterire.

HISTOIRE DE LA MUSIQUE

Le tableau ci-dessous indique le contenu du recueil. Nous y avons ajouté la mention des ouvrages imprimés où les motets en question ont été publiés pour la première fois : ^

Titres des motets

Nombre

de

voix

Recueils antérieurs où ils ont paru pour la première fois

Recueils postérieurs où ils ont paru pour la première fois dans la suite 2.

Page 1