AVIS SUR LES CONTREFACTEURS
cepti : nostra cura Venetiis excusos putarent. Quamobrem ne ea res studiosis damno : mihi uero et damno : et dedecori foret : uolui hac mea epistola oës : ne decipiantur, admonere : infrascriptis videlicet signis. Sunt iam impressi Lugduni (quod scierim) characteribus simillimis nostris : Vergilius. Horatius. Juuenalis cum Persio. Martialis. Lucanus. Catullus cum Tibullo : et Propertio. Terétius. in quibus oïbus nec est impressoris nomen : nec locus : in quo impressi, nec tépus, quo absoluti fuerint. In nostris uero omnibus sic est : Venetiis in ædibus Aldi Ro. illo : uel 1llo tépore. [tem nulla in illis uisuntur insignia. In nostris est Delphinus anchoræ inuolutus : utinfra licetuidere. Præterea deterior in illis charta : et nescio quid graue olens. characteres uero diligentius intuenti sapiüt : (ut sic dixerim) gallicitatem quandam. Grandiusculæ item sunt perqüa deformes. Adde q uocalibus côsonätes non conectuütur : sed separatæ sunt. In nostris plerasq; omnes inuicëé connexas : manum'que mentientes : operæ pretium est uidere. Ad hæc hisce : quæ inibi uisuntur : incorrectionibus non esse meos, facile est cognoscere : nam in Vergilio Lugduni impresso in fine Epistolii nostri ante Bucolicorum Tityrum, perperam impressum est : oplimos quousq; autores : pro optimos quosq; Et in fine librorum Aeneidos : in prima Epistolæ nostræ semipagina ad Studiosos extremo uersu male impressum est : maria omnie cirtm pro maria omnia circum. ubi etiam nulli accentus obseruantur : cum ego eam epistolam propterea composuerim : ut ostenderem : quo nam modo apud nostros utendum sit accentiunculis. In Horatio : in mea Epistola : secundo uersu sic est excusum : Imprissis uergilianis operibus : pro impressis,
RE