TESTAMENT D’ALDE
Testamentum Domini Aldi Roman: Die XVI Jannuarit 1514 Indictione 1115 Rivoalti.
Cum vite sue finem unusquisque prorsus ignoret et nil in hoc mundo habeamus morte certius ac hora mortis ignotius : Quapropter ego Aldus, Pius, Manutius, Romanus, sanus omnipotentis gratia mente et intellectu, licet corpore infirmus, statui in hac egritudine componere res meas ut prudentes viri facere debent, ne post mortem meam lites et discordiæ oriantur, quarum semper inimicus fui. Ideo venire feci ad me presbyterum Nicolaum Moravium Ecclesiæ Sancti Marci Notarium venetum substitutum loco notarii numerarii, ipsumque rogavi ut hoc meum ultimum scriberet testamentum, atque post mei obitum compleret et roboraret juxta leges et statuta hujus civitatis Venetiarum, cum clausulis necessariis solitis et opportunis pro quod casso, revoco, et anullo omnia alia testamenta per me hactenus ubicumque facta.
In primis animam meam piissimo creatori ac gloriosæ Virgini Mariæ totique curiæ cœlesti comendo. Corpus vero cum ex hac vita me excedere contingat, volo quod deferatur Carpum et ibi sepeliatur quemadmodum visum fuerit illustrissimo Domino Alberto Pio
(1) Voir la traduction de ce testament plus haut, p. 392.
illius opidi Principi et illustri domino Leonello ejus fratri, quos etiam volo et ordino esse meos comissarios pro negotiis pro me inferius ordinandis et fiendis in illis partibus.
In hac autem urbe statuo meos comisarios Dominum Joannem Baptistam Egnatium priorem Sancti Marci, Magnificum Dominum Danyelem Raynerio, Dominum Dominicum Pizamanum q.m. Domini Marci, Dominum Joanem Baptistam Ramusium compaires meos carissimos et Dominum Andream Asulanum, socerum meum honorandum, quem rogo ut se gerat erga filios meos et sit eorum patrem sicut jure et paterna pietate tenetur. Ferariæ autem statuo comissarios meos illustrissimam ducissam Ferariæ, Gasparem et Bonaventuram de Bechariis, amicos meos, ac ubique locorum Illustrissimum Dominum Joannem Baptistam Spinelläm comitem Cariati. Et quia in omnibus bonis prefati domini Andreæ soceri mei ac meis tam mobilibus quam immobilibus cujuscumque generis ad me pertinet ipsorum quinta pars prout constat instrumento scripto manu Domini Joannis Francisci a puteo notarii Venetiarum quod combustum fuit, et postea confirmato per aliud instrumentum scriptum manu suprascripti præsbyteri Nicolai Moravii notarii. Et quomodo nescio quanta sit dicta quinta pars bonorum quæ habeo simul cum dicto domino Andrea socero meo, ideo volo quod post obitum meum fiat inventarium omnium bonorum qui habemus et calculentur cum diligentia computa et rationes nostræ, quod scio dictum socerum meum libenter facturum. Quibus rationibus factis volo quod dicta quinta pars bonorum omnium prædictorum mobilium et immobilium quæ ut supra pro indiviso habemus quæ ad me