SUR UNE BIBLE POLYGLOTTE PROJETÉE EN 1839 PAR M. AMBROISE FIRMIN-DIDOT
mms
DE NOVIS POLYGLOTTIS BIBLIIS PARANDIS LITERÆ DIDACTICÆ (1).
Clarissimo Viro Ambrosio Firmino Didot Josephus Brunatius S. P. D.
α Plurimum jurat interpretum numerosilas « collatis codicibus inspecta atque discussa ; « lantum absit falsitas - nam codicibus emes- « dandis primum invigilare debet solertia eo- « rum qui Scripturas divinas nosse desiderant, « ut emendatis non emendati cedant, ex uno « dumtaxat interpretationis genere venien- « (es. »
S. Augustinus, de Doctr. Chr., 1. TE, ©. χετ, n. 21.
Cam te de sacris Bibliis polyglottis, novis inlatis curis parandis atque imprimendis, cogitantem audierim, magna, fatear, sum affectus lætifia. Liinam vero quod meditaris, aliquando et Deo juvante moliaris !
(1) Romæ, Lypis Salviucianis, MDCCCXXXIX — Voir plus baut, p. 182.
UNE BIBLE POLYGLOTIE. 607
Ctinamn inlustrem concivem tuum Guidum Michaelem Le Jay, qui, regio plane animo vir, privato suo ære collato Bibliorum polyglottorum splendidissimam illam, quam Philippi Il Hispaniarum Regis auspiciis referimus, editionem, non exæquavit tantum, sed Pentateucho Samaritano ac versionibus Syriaca et Arabica additis, superavit, strenue imiteris! Porro si in magnum opus doctos catholicos ex Europa, qui non deerunt, philologos viros, inito consilio, congregare studeas, Bibliorum etiam polyglottorum editionem, quæ postillam Parisiensem Londini Waltono ἐργοδιώκτη, plenior prodiit, quam maxime devincere poteris. Quot « enim vetustæ, scribebat quatuor et sexaginta jam ab « hinc annis celeberrimus Prof. Bernardus De Rossi (4), « quot vetustæ ac dignæ versiones orientales addi « possunt, quæ in Londinensibus Bibliis desiderantur? « Qua emendatione non indigent sive textus ipsi orien- « tales, sive eorumdem textuum latinæ interpreta- « tiones? Quot et quæ in Waltoni Prolegomenis mu- « landa vel supplenda? Quot novæ demum variantes « lectiones notandæ ex mss. codicibus sive inconsul- « is, sive postea detectis erutæ? Nova ergo Polyglot- « torum Bibliorum editio hac tempestate utique parari « potest Londinensi ipsa multo perfectior atque accu- « ralior, imo et voluminum forma comodior. » Ita porro scribebat anno 1775 De Rossius. Ast quantum posterioribus annis usque ad nostra hæc tempora in texüibus originalibus atque veteribus vel judaicis vel ccclesiasticis versionibus accuratius ac plenius edendis insudaverint ac meriti fuerint tot docti viri, notissi-
(1) Diss. prælim. in Epilhalamia exoticis linguis reddila, δ X, p. "XXI, ΧΧΙΙ. Parmæ, 1775. in-fol.
mum est. Macte igitur animo. Opus meditars ipsique corde magno et animo valenti opportuno tempore, collatis doctorum virorum studiis, manum admove, atque interim Deo, in cujus honorem et ecclesiæ bonum omnia nostra studia collimare debent, confisus, nullum non move lapidem, ut quod animo concepisti aliquando perficias.
Hac ipsa de causa, quæ in nova Biblia Polyglotta paranda et edenda ipsemet ab anno usque MDCCCXX, datis ad quosdam familiares meos literis, animadvertebam, quæso, ne prudenli animo tuo recolere detrectes. Primum tamen novorum eorumdem Bibliorum Polyglottorum faciem, quam. offero, inspicere velis.
Animadversiones generales in nova polyglotta Biblia paranda.
Animadversio I.
Uti ad parañda sua Biblia polyglotta Waltonus doctiores sui temporis Anglicos philologos congregaverat, Pearsonium videlicet, Edmundum, Castellium, Alexandrum Hwisse, Thomam Hyde, Edmundum Pocock, Thomam Clarke, et Lightfoot, ita et novorum polyglottorum Bibliorum disponendorum ᾿Εργοδιώχτης nostrorum lemporum præstantiores philologos catholicos in idem opus coadunare studebit, sua suis distribuens.
UNE BIBLE POLYGLOTTE. ως 609
Animadversio II.
Ea quæ ἃ Wüultoni polyglottis Bibliis vel ab aliis hæreticorum operibus, ut in nova polyglotta Biblia inducantur, mutuabuntur, ad trutinam antea diligenter vocentur. Si quæ etiam e Bibliorum veteribus sive Christianis, sive Judaicis, sive Samaritanis versionibus ο Waltonianis polyglottis Biblüs recipiantur, ad fidem codicum earum, majori, qua fieri possit,‘diligentia revocentur, earumque interpretationes Latinæ fideliores passim reddantur.
Animadversio III.
Tot illæ textuum originalium ac veterum Versionum columnæ, quas in polyglottici Pentateuchi prospectu proposuimus, non omnes, uti clarum est, in ais Bibliorum partibus plenæ perseverabunt, imo neque in ipso ‘Pentateucho semper complebuntur. Cum Pentateucho enim textus Samaritanus, versionesque Samaritana et Arabs Samaritana, targum Onkelos, et Pseudo-Junathanis, versiones item Arabica Saadiæ et Persica Tawosit desinunt. Arabica tamen Saadiæ quibusdam aliis in veteris Testamenti libris adhuc apparebit. Pro targum Pseudo-Jonathanis cum libris, quos Judæi vocant Prophelas priores et posteriores, genuinum Jonathanis targum adveniet ; atque in aliis “ejusdem veteris Testamenti protocanonicis libris, quos ipsin®t Hebræi Chetuvim appellare solent, imo etiam in iis Estheris capitibus, quæ Protestantes Estheris additiones vocitant, alii targumim imprimendi ade-
runt (4). In veteris Testamenti deuterocanonicis alits libris seu partibus omnibus, Hebraici textus loco, Græcus aderit texlus aut Græca versio una aut duplex, in additamentis Estheris etiam targum, ut jam adnotavi; versiones autem ecclesiasticæ veteres, quas in Pentateuchi polyglottici facie indicavimus, non semper omnes. In novo demum Testamento columnas occupabunt textus Græcus et veteres illæ versiones christianæ, quas in proposito Pentateuchi prospectu disposuimus.
Cæterum quod novi Testamenti textum Græcum attinet, quamnam pro ipso repræsentando ex tot, quæ ejusdem extant, editionibus sequaris me nescire fatear. Fere ex Ximenesii polyglottis Bibliis, in qurbus primum impressus est, adamussim ipsum imprimendum, variasque ex manuscripüis codicibus præstantioribus lectiones ad novorum Bibliorum polyglottorum finem superaddendas dicerem. Ast adhuc novis ad textus Græci genuinam lectionem definiendam catholicorum virorum, qui Romanorum præsertim Ponüficum auspiciis et auctoritate prolegantur, curis ac laboribus opus est. Opera in hanc rem ab Erasmo, Roberto Stephano, Millio, Kustero, Wetstenio, Goldhagenio, Altero, Matthæjo, Birchio, Griesbachio, Lachmanno, Scholzio aliisve usquedum edita, prudentem catholicum criticum in genuinæ textus græci lectionis conquisitione juvare quidem possunt, ast integram ejusdem fidem sæpe sæpius certe non offerunt, imo deturpant quandoque et obnubilant (2).
(1) Cf. De Rossi, Disionario degli Autori Ebrei, art. Targum.
(2) Quod Scholzium præcipue spectat, conferas, si lubet, CI. P. Zeechium Annali delle Scienze religiose. t. VI, p. 43-62; t. VII. p. 232-
Animadversio IV.
Prolegomena in textus originales versionesque veleres Samaritanas, Judaicas, aut Christianas singulas, ilorum et harum variantium lectionum dspartitæ syllogæ, quæ aut jam congregatæ sunt aut adhuc congregabuntur, Lexica etiam lnguarum orientalium versionum et textuum, ad finem polyglottorum ex ordine edenda reservabuntur. Inter variarum autem lectionum syllogas, distincto loco disponentur Aquilæ, Symmachi, Theodotionis, ac Quiniæ, ut ajunt, versionis, et Sextæ fragmenta. Harum autem græcarum versionum fragmenta ipsa dabunt Montfaucon (4), De Regibus aut De Magistris (2), Bugatti (3), Norberg (4), Barth (5), et Middeldorp (6), ut alios præteream (7). Quod prolegomena vero attinet, animadvertere juvat Professorem Lee Waltoni seu Pearsonii Prolegomena, pluribus adnotationibus et excursibus additis, denuo- Londini ἃ. MDCCCXXVIIT edidisse, erroribus tamen
dogmaticis, qui aderant, relictis et auctis.
(1) Herapla Origenis.
(2) Daniel secundum sepluaginta ex Codice Chisiano. Isaias item Jeremias οἱ Ezechiel, quos ex eodem codice exscripserat et edendos paraverat idem de Regibus, mox ex his ipsis typis Salviucianis prodibunt.
(3) Daniel et Psalmi Syro-Tetrapl.
(4) Jeremias et E=echiel Syro-Tetrapl.
(8) Hexapla ; Lipsiæ, 1769-1770, t. 2, in-8.
(6) Liber IV Regum, Isaias, Prophelæ minores, Proverbia, Job, Canticum, Threnos et Ecclesiasten ex versione Syra-Hexaplari; Berolini, 1830.
(7) Dathe etiam, Fischer, Kordes, Semler, Scharfenberg, Harles, Matthæi, Dœderlein et Schleusner, Origenis Hexaploram fragmenta quædam variis in lucubrationibus ediderunt vel illustrarunt.
Animadversio V.
Fabricy (1) nos monet, quod Ricardus Simonius Bibliothecæ cathedralis Ecclesiæ Rothomagensis polyglottorum æ&ibliorum Waltoni exemplar, in quo amanuensium et typographorum errores emeridare studuerat, legavit. Ipsum propterea conferendum erit. — Polyglotta autem Biblia Waltoni Bagsterus iterata sua Londinensi editione (2) neque emendatiora neque auctiora fecit, imo versiones plures veteres prætermisil.