‹ Alde Manuce et l'hellénisme à VeniseChapitre 62 sur 103 · IL · texte numérisé non relu

IL

Texztuum ac Versionum veterum in Polyglotta Biblia inducendarum præstantiores editiones et curæ, quibus adhuc indigent, indicantur, numerorum, qui-

*” büs columnæ Prospectus distinctæ sunt, designatione attenta.

N. 1, 2. Pro textu Hebraico editio Vander-Hoogt, Amsteledami 1705, exprimenda erit (3), Sanctis Pa-

(1) Titres primitifs de la Révelat., 1. 11, p. 336, 337.

(2) Biblia polyglotla textus archelypos versionesque præcipuas ab Ecclesia antiquilus receplas complectentia. Londini, typ. Bagster, 1818-1827, L. δ, in-4, vel in f. parvo.

(3) Textus Hebraicj edilio crilica quæ Dœderleini et Meisneri, aut alia quæ Jahnii opera prodiit, indicatæ editionis loco in nova polyglotta Biblia inducenda certe non est, neque aliam hac de causa ejusdem textus Hebraici ad sanæ crilices regulas (De Rossi, Comp. di Cri. Sac., δ XXXII-XXXIV ; οἱ Introduzione alla Sac. Scritt., S XLH) editionem novam pro polyglotlis Bibliis parare necessum est. Editio enim τοῦ Vander-lloogt vel alia ad ipsam atamussim expressa pro textu Collectionum

gnini latina interpretatione edit. Lugduni 1527 addita. Textus ipsius Hebraici variantes lectiones ἃ De Rossio quinque tomis congregatæ et editæ Parmæ, 1784 sqq., ad finem polyglottorum Bibliorum, uti jam superius avimadvertebamus, dabuntur.

N. 3, 4. Samariticus textus, prouti prodiit Oxonii a. 1790 curis τοῦ Plancy, in lucem fevocabitur. Ejusdem textus variæ lectiones ex decem et octo manuscriptis codicibus ab eodem Plancy collectæ ad Bibliorum polyglottorum finem reservabuntur.

N. 5, 6. Samaritica versio, vel ex Parisiensibus vel ex Londinensibus Bibliis polyglottis in nova inducetur (4). Ejusdem autem latina interpretatio pressius ad textum suum adducenda. |

N. 7, 8. Versionis Arabicæ Samaritanæ fragmenta, quæ Edmundus Castell, Durell, Paulus, Hwide, et Van-Votten jam ediderant, aliis additis, dedit Sacy (2), qui et codices quosdam, e quibus versio hæc universa erui possit, recensuit.

N. 9, 10. Onkelosi targum suis in Bibliis polyglottis impressit Waltonus, Buxtorfii editione anni 1548 usus. Ast præferenda videtur Pentateuchi polyglotti Constantinopolitana perrara editio anni 1548. Latina vero hujus targum interprelatio, quam ab Alphonso Zamora est mutuatus Waltonus, universa ad textus fidem

variantium lectionum, quas Kennicott et De Rossi ediderunt, fideliter in novis polyglottis Bibliis imprimenda est.

(1) Halæ Saxonum ex hac versiome Genesis Capita I-XVIII, nescio quo hujus nostri sæculi anno, a quodam juveni philologo, ab operis proseculione a morte præpedito, edita sunt : nescio ilem an melius quam antea.

(2) Mémoire sur la version arabe des livres de Moyse à l'usage des Samarilains; Paris, 1809, et ἰ. XLIX τῶν Mémoires de l’Académie des Inscriplions.

revocanda; quippe quæ juxta aliud exemplar exarata sit.

N. 41, 12. In quinque Mosis libros alios duos chaldaicos targumim, targum scilicet Pseudo-Jonathanis et targum Hierosolymitanus, in Bibliorum polyglottorum volumine quarto dedit Waltonus. Targum Hie- . rosolymitano prætermisso, Pseudo-Jonathanis targum ex editione R. Manasse Ben Israel a. 1640, interpretatione latina Cevallerii addita, novis polyglottis Bibliis induci poterit. Aliis in libris, quos Prophetas priores et posteriores vocant Hebræi, genuinus Jonathanis targum imprimendus occurret, Buxtorfiana seu Waltoniana editione adhibita, atque Alphonsi Zamoræ interpretatione, primum emendanda, addita. Pro als demum veteris Testamenti libris, quos Chetunim dicunt Hebræi, ali targumim, qui imprimendi adsunt, a De Rossio indicabuntur (1).

N. 43, 14. Versio Syra Pescitho seu simplex, quod vetus Testamentum spectat, sive 6 Waltonianis polyglottis Bibliis, in quibus accuratius ac plenius quam in Pasiensibus impressa est, sive ex editione Londinensi Professoris Lee anni 1823, quæ ad codicum manuscriptorum fidem exarata dicitur, exscribenda erit (2). Quod novum Testamentum attinet, jam celeberrima est editio, quæ Schaafñii curis Lugduni Batavorum prodiit annis 4808, 1809 et 1817. Etiam mox nominatus Prof. Lee novum Testamentum ex hac

(1) Dizionario degli Autori Ebrei, art. Targumim.

(2) Inter præslantiores Versionis Syræ simplices codices connumerandus est ille Mediolanensis Ambrosianæ bibliothecæ IX aut X sæculi, qui universum velus Testamentum exhibet. Ejusdem variantes lectiopes quandoque producet De Rosai.

versione, ejusdem codicibus attentis, anno 1826 Londini producere sategit.

N. 15, 16, 31, 32. In versiones Arabicas Christianas, Antiochenam idest et Alexandrinam, novis polyglottis Biblüs distincte inducendas, quædam prænotanda sunt. In publica porro Liturgia Arabes, qui Patriarchæ Antiocheno subsunt, Syris aut Græcis Biblus utuntur ; qui vero Patriarchæ Alexandrino obtemperant Biblia Coptica aut Græca legunt. Ast privata in lectione 1}}} versione Arabica, quæ Syram

simplicem aut originalem textum sequitur, isti ver-

sione alia Arabica, quæ ex Coptico aut Græco fonte educta est, utuntur: Harum propterea Arabicarum versionum una Antiochena, Alexandrina alia cognominatur. Neutra vero VIIT sæculo antiquior, imo forsitan utraque multo recentior. Quod nostra autem maxime interest, Arabica versio Christiana, quam polyglotta Biblia Parisiensia atque exinde Londinensia exhibent, ab exemplari Ægyptiaco quidem derivata est, uti Gabriel Sionita et post ipsum Waltonus testantur ; ast nihilosecius ex parte tantum Ægyptiaca sive Alexandrina, ex parte vero Antiochena doctorum judicio censetur. Îta porro omnes ΠΟΥ] Fœderis libri tam protocanonici quam deuterocanonici, libri veteris Fœderis deuterocanonici, libri ejusdem Fœderis protocanonici prophetici et sapientiales ex versione Alexandrina, libri autem veteris Fœderis historici protocanonici ex versione Antiochena inibi esse asseruntur. Igitur ut distincte Arabs Antiochena et Arabs Alexandrina novis in polyglottis Bibliis produci possit, bibliothecarum Europæ, qui tot sunt (1), codices Bi-

(1) Alexandrinam versionem exhibent Biblia Arabica impressa Buca-

blici Arabici Christiani investigandi atque ex utroque patriarchatu Antiocheno et Alexandrino, cum sit necessum, perquirendi sunt.

N. 17. Vulgata latina versio juxta ejusdem Clementinam anni 1592 editionem imprimatur ({).

N. 18, 19. Arabica Saadiæ versio ex Pentateucho polyglottico Constantinopolitano anni 1546 ἐργοδ' ώχτιης mutuabitur (2). Ejusdem versionis vero /saias ex editione Paulusni, Jenæ, 1790, 1791; Psalmi, Job et Prophetæ Minores ex codicibus, qui a De Rossio (3) indicantur, in nova polyglotta Biblia recipientur.

N. 20. Versio etiam Græca Marciana, cujus partem, Pentateuchum scilicet, edidit Ammon, Erlangæ, 1790, 1791, et partem aliam, Proverbia videlicet, Ecclesiasten, Canticum Canticorum, Ruth, Threnos et Danielem produxit Villoison, Argentorati, 1789, in doctorum virorum usum absque ulla latina interpretatione novis polyglottis Bibliis inserenda videtur.

ἫΝ. 24, 22. Persica Tawosil versio cum ejusdem latina interpretatione a Thoma Hyde confecta ex

resli a. 1710, alia edita a Tukio a. 1753, neque secus Büiblia Arabica cum versione latina tribus vel quatuor voluminibus in lucem emissa Romaæ ἃ. 1671. Plura vero ad Vulgatæ latinæ normam in duabus hisce postremis editionibus reformata sunt. Psal{erium Arabicum a. 1710 impressum, ac Novum Testamentum Arabicum ab Erpenio Lugduni Batavorum ἃ. 1616 evulgatum, Anliochenam versionem continent. Quod codices manuascriptos attinet, Arabici Biblici Vaticani, Leste Assemanio (Calal. Codd. Arabicor. edit. a Majo Scriptor. Veter. nora Collect., t. V), Alexandrinam versionem offerunt.

(1) De Rossi (Caial. de’ libri stampati, p. 26) et Fabricy (Titres primitifs de la Révelat., t 11, p. 188) nos monent, quod in Vulgatæ Editionibus, quæ Romæ proximis post 1592 annis prodierunt, quædam sphalmata, typographica sallem, emendata sunt.

(2) Urbani Collegii de Propaganda Fide Bibliotheca Pentateuchi Arabici Saadiæ codicem, ut audio, præstantissimum servat. .

(3) Dizionario degli Aulori Ebrei, art. Saadia.

Londinensibus Bibliis polyglottis in novis interserenda est (4).

N. 23, 24. Celebris Sixtina LXX Virorum versionis editio nova in polyglotta Biblia inducatur. In Dantele autem præter Theodotionis versionem, quæ Septuagintaviralis, ut ajunt, locum in codicibus ecclesiasticis ἃ tertio usque sæculo occupavit et in Sixtina mox laudata editione tenet, Septuagintaviralis ipsa versio a De Regibus et De Magistris Romæ anno 1772 ex codice Chisiano in lucem restituta peculiari in columna novis polyglottis Bibliis inserenda est, ejusdem latina versione, quam mox laudati viri produxerunt, addita, atque Nobilii versione hic prætermissa. Cæterum cum Nobilii versionem nominamus, quam nempe Nobilius ex SS. Patribus qui latina /{ala usi sunt colligere studuit, occurrit animo edenda eadem latina Itala versio quam iteratis curis nedum ex SS. Patribus Latinis, sed etiam ex Manuscriptis ipsius codicibus eruere et edere studuerunt Sabbatier, Bianchini, Alter, Munter et Mai. Ast ipsa ex suis documentis tam varia exstat, ut ad unicam lectionem satis adduci nequeat : eaque propter necessario m novis polyglottis Bibliis erit prætermittenda.

N. 25, 26. Tres Copticæ versiones, sive tres variæ unius primævæ versionis Copticæ recensiones, pro trium Ægypti partium, superioris nempe, mediæ, et inferioris, triplici dialectu, exstiterunt, atque ex parte saltem jam editæ sunt. Sahidica seu Thebana vocatur

(1) Codex Persicus Vaticanæ bibliothecæ perrarus N. LXI exhibet Pentateuchuni Persicum literis hebraicis scriptum atque a versione Tawosii edita in pluribus variantem, testibus Assemanio (Biblioth. Vatican. Catal.,p.I. t. I, p. 455) et Majo (Scriptor. Veterum nova Collect.,1. V, p. 650).

prima, Memphitica secunda, Basmurica, ut videtur, tertia. Sahidica primum in polyglottis Bibliis locum occupare poterit. Hisce præmissis quæ ex singulis hisce tribus versionibus jam edita novi recenseam. Sahidicæ Daniels caput IX editum fuit Romæ a. {786 a Munter, Evangeliorum fragments quædam Bononiæ a. 1785 a Mingarellio, alia Romæ a. 1789 a Georgio, alia item Oxoni a. 1793 ex Woidii opere posthumo, plurimæque omnium fere tum veteris tum novi Testamenti librorum partes Romæ a. 1810 a Zoega (1).

N. 27, 28. Secundum inter- versiones Copticas locum tenebit Memphitica. Occurrunt autem ex hac versione editæ partes sequentes : Quinque libri Mosis, Londini a. 1734 editi a Wilkins; Psalterium, Lugduni Batavorum a. 1683 productum a Petræjo, et Romæ a. 1744 a Tukio; Danielis c. IX, Romæ, 1786,et I et Il ad Timotheum fragmenta, Hafniæ a. 1789 prolata a Munter; Psalmorum, Prophetarum majorum, et Apocalypseos partes quædam Romæ a. 1810 luce donatæ a Zoega (2); Prophetæ minores, Londini a. 1837. ex Woidii opere posthumo prælo commissi a Tattamo (3); atque universum novum Testamentum Oxoni ἃ. 1716 editum a Wilkinsio.

N. 29, 30. Ex tertia demum Copticarum versionum,

(1) Catal. Codd. Copticor. Musei Borgiani; Romæ, 1810, in-fol. Animadvertere juvat, quod Codices Coptici illi Musei Borgiani Veliterni, ex quibus partes tantum descripsit Zoega, quidam Romæ in Collegio de Propaganda Fide, quidam vero Neapoli in Bibliotheca regia Borbonica servantur.

(2) Op. cit. |

(3) Prophelæ Minores ex ipsa versione Memphitica servantur in codice Romanæ Bibliothecæ Angelicæ. Woiïd ipsos ex codice regio Parisiensi descripserat; ΟἹ. Ignatius De Rossi ex dicto Romano codice edendos paraverat. Ast ejusdem opus deperditum est.

Basmurica scilicet, /saiæ, Evangelu S. Joannis, et Epistolarum S: Pauli partes quædam Romæ a. 1810 editæ a Zoega (1), atque iterum Hafniæ a. 1811 ab Engelbretho, Bibliüis polyglottis inserendæ obvenient. Alias autem trium Copticarum versionum partes non- . dum editas dabunt codices plurimi (2).

ΟΝ, 31, 32. Recolas quæ jam animadversa sunt ad n. 45, 16.

N, 33, 34. Versionis Æthiopicæ partes editas, quas novi, earumque editores ex ordine designabo, codicesque, ex quibus partes anecdotæ erui queant, innuam. Genesis [-IV edidit primum Petræjus, Lugduni Batavorum a. 1660, et postremo Staudcher, Francofurti a. 1707; Ruth, Nisselius, Lugd. Batav. a. 1660; Quingue libros Mosis, simul et Josue, Judicum, et Ruth ex manuscripto codice Societas Biblica, Londini a. 1828; Psalmos, Waltonus a. 1657 in polyglottis Bibliis, Ludulphus et Michaelis Joannes Henricus, Francofurti a. 1701 ; Joelem, Petræjus, Lugduni Batav. a. 1660; Jonam, Petræjus, Lugd. Bat., 1661, et Staudcherus, Francofurti a. 1706; Sophoniam, Nisselius, Lugd. Bat. a. 1660 ; Malachiam, Petræjus, Lugd. Bat. a. 1661; Novum Testamentum, Waltonus in polyglot-

(1) Op. cit.

(2) Versionis porro Sahidicæ fragmenta plura ex Manuscriptis codicibus Cayri descripsit nuperrime Dujardin ac Parisium transmisit. Codices autem trium versionum Copticarum, qui in bibliothecis Vaticana, Medicea Florentina, et Taurinensi servantur, indicantur ab Assemanio (Catal. Codd. Copticor. Vatic. cdit. a Majo, Scriptor. Veler. nova Collect.,t. V,— Calal. Codd. Biblioth. Medic.) atque a Peyronio (Præf. ἐπ Lexic. Copt.). Confer in hanc rem etiam Quatremere (Memoires sur la littérature d'Égypte). Cæterum publice denunciatum est Londini editionem adornari totins veteris Testamenti Sahidici et Memphitici.

tis Bibliüs, melius quam ali antea ; postea vero Bode, Brunsvigi a. 1753-1757. Cæterum Eduardus Ruppel nuperrime Francofurtum ex Abyssinia manuscripta Sacræ Scripturæ Æthiopica exemplaria transtulit. Transtulerat jam antea alia Londinium Bruce (1), quæ ibidem a. 4827 publicis nundinis divendita sunt (2). 'Ν, 35, 36. Versionis Gothicæ ÆEvangelia ex codice Upsalensi a Junio, Marshall, Benzelio, Lye, et Zahn iteratis vicibus edita sunt. Capita XI-XIV EÆEpistolæ Pauli ad Romanos ex codice Guelpherbytano palimpsesto a Knittel, Ihre, et Zahn prolata sunt. Terdecim Pauli Epistolæ, excepta nempe illa quæ ad Hebræos data est, omnes, ast non omnes ipsæ integræ in lucem revocatæ sunt ἃ Maio et Castilionio. Omnia autem hæc, paucis quibusdam aliis veteris aut novi Testamenti fragmentis additis, simul congregata atque Gothice et Latine edita sunt vel mox edentur a Gabelentz et Lœbe, Altenburgi, 1836-184... t. 2 in-4.

N. 37, 38. Armeniacam Haichanam versionem perpluribus manuscriptis codicibus inspectis edidit Venetiis a. 4806 P. Zohrab.

N. 39, 40. Ex versione Syriaca Hexaplari seu Tetraplari Bugattius Danielem Mediolani a. 1786; Cighera Psalmos ibidem a. 1820 (3); Norbergius

(1) Confer, si lubet, Bruce, Trarels, vol. 11, p. 416-420.

(2) Alios forsitin versionis Æthiopicæ codices in Europæ Bibliothecis exstantes indicabit Pell Platt, A catalogue of the Ethiopical mss. in the royal Ubrary of Paris, and in the library of the British and foreign Bible society, also some account of those in the Vatican library ; Cambridge, 1823, in-4.

(3) Psalmos ex versione Syra Hexaplari jam nimis antea prælo commiserat Bugattius : ast morte præpedilus oreri præfationem non præposuerat. Præfatione igitur quadam præmissa opus ipsum in lucem emisit Cighera a. 1820.

UNE BIBLE POLYGLOTIE. 021

Jercmiam et Ezechielem Londini Gothorum a. 1787, negligenter tamen vel nimio minus celeriter Ambrosianum exemplar exscribens; Middeldorpius demum librum IV Regum, Isaiam, Prophetas Minores, Proverbia, Job, Canticum, Threnos et Ecclesiasten, Berolini a. 1830-1835 in lucem revocarunt. Utinam vero Masianus hujus Versionis codex, qui libros veteris Testamenti in Ambrosiano exemplari deficientes continebat, deperditus atque a tot doctis viris frustra usquedum conquæsitus, aliquando detegeretur!

Cæterum in Novo Testamento pro Versione Syriaca Hexaplari, Syra Philoxeniana Heracleensis succedet. Ex hac vero Evangelia Oxonii an. 1778, Acta Apostolorum et Epistolas Catholicas ibidem a. 1799, atque demum Pauli Epistolas ibidem a. 1803 protulit White (1). De ejusdem vero Versionis manuscriptis codicibus inter alios disseruerunt Paulus (2), Adler (3) et Wiseman (4). Versio item ΝΟΥ] Testament: Syriaca alia, αι Hierosolymitana cognominatur, ex manuscriptis exemplaribus, quæ innuunt Adler (5) et Wiseman (6), eruenda et novis Polyglottis inducenda videtur.

N. #1, 42. Universa Biblia Slavonica edita sunt

(1) Quanam ralion: Wite non cdiderit et Apocalypsin, quæ ipso teste (Præf. in evang., p. XV) in Philoxenianæ-Heracleensis versionis Florentino codice exstat, nescio.

(2) Accuralior Manuscriplorum, quibus versio novi Testamenti Sgra Pliloxeniana continelur catalogus ; Haimstadl, 1788, in-8.

(3) Yovi Teslamenti V'ersiones Syriacæ Simplex, Philoxeniana, et Hioosolymilana denuo eraminatx el ad fidem codicum mss. noris observationibus ülustraix ; Koppenhagen, 1794, in-4.

(4) Horæ Syriacæ ; Romæ, 1828, in-8.

(5) Op. cit.

(6) Op. cit. In cod. Valicanum Syrum N. XIX anhnadvertit CI. D. Wisemau. -

primum Ostrogi ἃ. 1581, et postea Moscoviæ ἃ. 1614 (1).

N. 43, 44. Docti Angh et Versionis Anglo-Saxonicæ, quæ extant partes, nova in polyglotta Biblia inferri peroptabunt. Eaque propter innuam, quod Heptateuchus, quem cum alus Bibliorum partibus decimo sæculo desinente Canturberiensis episcopus Ælfricus ex Latina in Anglo-Saxonicam linguam verterat, edidit Twaites, Oxonii a. 1698; Psalmos, sæculo X incipiente versos a rege Alfredo, prælo commisit Joannes Spelman, Londini a. 1640 ; et Evangelia, octavo sæculo versa ab Eadfrido Lindisfarnensi Episcopo (2), post Parker et 1,516, luci donavit Marshall, Dordrecti a. 1665. Alia Biblica Anglo-Saxonica fragmenta typis dedit L'Isle, Londini a. 1638 (3).

Scribebam Romæ a. MDCCCXXXVIIT, mense decemb. -

(1) Hujus versionis editiones et manuscripla exemplaria recensuit Dobrowski, Slawin Su Nuntius Bohemus, aut documenta pro literatura Slavonica, t. 1, n. 4,6. Confer etiam Holmes, Præ/f. in Pental. Græc.; Oxonii, 1798, in-fol., et Kohle, Introd. in hist. et rem lillter. Slaror.

(2) Manuscriptum exemplar hujus versionis exstat in Londinensi Bibliotheca.

(3) Confer, si lubet, Le Long, Biblioth. sacra, art. Versio Angdo-saxonica, et Hartwell Horne, An én{roduction to the critical study, \. 11, Ρ. 77, 78; Londini, 1828, i1-8.

NOVORUM BIBLIORUM POLYGLOTTORUM

Page 1