‹ Alexandre le Grand dans la littérature français du moyen âge V.2Chapitre 36 sur 168 · COMPILATION DU MS. DOUCE · texte numérisé non relu

COMPILATION DU MS. DOUCE

il est fait le plus d emprunts, celui de qui il est dit : auctor de cujus libris hujus historic magna pars extrahitur , c est \ epitome de Valerius.

Hystoriam magni principis Alexandri collectam ex opusculis plurimorum in unum volumen redigere summo conamine laboravi, multiplices attendens utilitates que ex gestorum ejus lectione poterit (sic) exoriri. Nam potissimum viris operi marcio deditis presentis opusculi exempla conveniunt; non omnia quidem sed quedam que videntur virtutem et gloriam generare, sicuti sunt facta, audacia, liberalitas, magnanimitas et cetera consimilia. Cum ergo lector repperit aliqua racionifs] sue discrecioni dissona dignaque vituperio, omissis i exemplis prioribus, priora 2 et optima elegat et sequatur. Inveniet bic revera facta non solum virtuosa sed 3 viris fortibus imitanda, sed et peccatis (?) viciosa et discretis et sapientibus reprobanda. Videbit etiam in hoc libro qualiter virtutibus laus accrescit et gloria, et quomodo viciis et fedis moribus periclitatur et deperit bona fama. Religiosis insuper et in claustris residentibus non erit hec compilacio minus utilis, quia ex processu delectacionem non modicam generabit, et fortassis talium personarum toilet accidiam et tedium relevabit. Et cum sit generativa leticie lectio hujus hystorie, occasiones vagandi inutiliter aufert et efficaciter perimet et extinguet. Et ne lector estimet me ex proprio presentem hystoriam texuisse, auctorum nomina de quorum libris materia presens excerpitur ponam in hujus libelli margine seriatim, quorum nomina, ut in sequentibus facilius possint intelligi, in presenti prologo premonstrabo. Sunt ista auctorum nomina predictorum : Auctor, de cujus libris hujus historic magna pars extrahitur, Pompeius

Page 1