‹ Annales de l'imprimerie des Alde, ou, Histoire des trois Manuce et de leurs éditions;Chapitre 15 sur 139 · DIPLOMA · texte numérisé non relu

DIPLOMA

Sacri Romani Imperii, Equestrium nobilium, assumimus, attollimus, et aggregamus, ac, juxta qualitatem humanae condicionis uere nobiles dicimus , nominamus, et declaramus, ac ab uniuersis haberi, et reputari uolumus , praesentiq. edicto nostro Gaesareo lirmiter decernimus; quod ubiq. locorum, et terrarum, tam in iudicio, quam extra, in rebus spirilualibus , et temporalibus , ecclesiasticis , et prophanis, quibus curaq. etiam si taüa forent, de quibus in praesentibus specialis, et expressa mentio fieri deberet, nec non omnibus et singulis actibus possitis et uaieatis, quibus cumq. honoribus, officijs, iuribus, libertatibus , praeeminentiis , insignibus, gratijs, et praerogatiuis uti , frui , potiri , et gaudere , quibus alij nostri et Sacri Romani Imperij Equestris ordinis uiri , ac ueri nobiles, a quattuor auis paternis, et maternis, geniti, et procreati, utuntur, fruuntur, potiuntur, et gaudent , quomodolibet , consuetudine , uel de iure. Yt autem huiusce Nobilitatis uestrae condicio clarius elucescat , ac euidentius in te, tuosq. gratiae atque beneficentiae nostrae extet testimonium , ea- .dem auctoritate, et potestate nostra Caesarea, scienter , et deliberate, antiqua , et gentilicia armorum tuorum insignia, non solum gratiose laudauimus, approbauimus, et confirmauimus , uerum etiam auximus, amplificauimus , ac locupletauimus ; sicut, potestate praesentium, laudamus, approbamus, et conlirmamus , augemus , amplificamus , et locupletamus ; ac , quatenus opus est , de nouo , eo , quo sequitur , modo, gestanda et deferenda, clementer concedimus ,

MAXIMILIAM II

atque elargimur. Yidelicet , ut scutum secuiidum latitudinem in duas aequales partes sit diuisum : quarum inferior rubea référât Anchoram argenteam hamis, seu retinaculis , utrimq. sursum uersis, ex cujus ima, ac media parte anulus dependeat insertus, inde intermedia quasi pertica oblongior circumflexo Delphino candido , assurgat usque ad superiorem clypei aream crocei , siue aurei coloris , et in suprema extremitate alterum anulum erectum contineat, cui Aquila nigra ad dexteram conuersa, rostro obunco atque aperto, lingua rubiconda, et nonnihil exerta alis explicatis, littera maiuscula M, aureo colore, pectore inscripta, unguib. curuis , atq. compressis insideat. Scuto incumbat Galea equestris, heroicis cancellis aperta, corona aurea insignis , phaleris a sinistra candidis , siue argentei et rubei , a dextra uero crocei , siue aurei, ac nigri colorum, mixtim circumfusis, ac molliter defluentibus : e cuius uertice emineat alia Aquila nigra, collo et capite erecto, alis uero, pedibus, caudaq. diductis , nec non rostro aperto , et exerta lingua rubea similiter conspicua. Sicuti haec omnia Pictoris soliertia, in medio praesentis nostri Diplomatis, suis coloribus rectius eïaborata, et ob oculos posita babentur. Decernentes, et hoc Gaesareo edicto nostro firmiter statuentes , quod tu , saepe dicte , Paule Manuti , omnesq. iiberi , heredes , posteri , et descendentes tui, utriusque sexus, legitimo coniugio o ni , aeternisq. temporibus orituri, jam descripta armorum insignia, sic a Nobis aucta, et locupletata, ex hoc tempore deinceps in omnibus , et singulis

Page 1