ET DEUX OPUSCULES
D’ALDE L’ANCIEN
ANTONIO AUGUSTINO RENOUARD,
BIBEIOPOLAE PARISI^O,
STEPHANUS FRED. LADSL. ENDLICHER S. P. D.
Aldi tui Epistolas hasce, e Codice Ms. « Epistolarum & Carminum soaalitatis Literariae ad C. Celten » Deriisii felicis recordationis cura Bibliothecae Palatinae Yindobonensi illato , a nobis olira transcriptas , tandem jam in lucem emittendas esse ducimus.
Eas tibi igitur, vir humanissime, qui &. Aldi es studiosissimus & optime de eo meritus , mittimus, ut tuo nutu & ductu , nitido , tantorumque virorum memoria digno habitu , ut id facere soles , a situ tandem & oblivione vindicatae, cum orbe litterario communicentur.
Adnotatiunculas, quibus Epistolas hasce illustrare conati sumus, quantascumque, aequi bonique consule, atque dignam bancce nostri in te affectus tesseram, utpote, qui plurimum e tuis lucubrationibus profecimus, eo, quo damus accipe, animo. Yale.
Pi son ii ad Istrum. Non Jun. i8a5.
ALDI PII MANUTII ROMANI
AD
CONRADUM CELTEN PROTUCIUM
OSTROFRANCUM PRIMUM E GERMANIS POETAM LAUREATUM EPISTOLAE IV.
Quarum très nunc primum prodeunt e Musaeo Stéphane Frederici Ladislai Endlicher Hungari Pisoniensis.