EPISTOLA PRIMA
ALDUS MANUTIUS ROMANUS DOMINO CONRADO VIRO DOCTISSIMO AC POETA LAURE ATO ET AMICO SUO HONORANDO !
Redditae mihi sunt litterae tuae, Gonrade vir doctissime, quae me summopere delectarunt, tum quia istie incumbi graecis litteris significabant tum étiam quia tantum tibi placent labores nostri; quapropter me tibi plurimum debere fateor, teque etiam atque etiarn rogo, ut quotiens usu venerit, utaris me postbac familiariter; invenies enim semper Aldum tuum paratis-
272 LETTRES
simum. Quod scribis esse tibi graecos libros & latinos non imlignos lectu , 2 teque ad jejunium venturum Yenetias 3 cum libris , si ita mihi visum fuerit; libenter equidem viderem libros, sed te longe libentius. Tamen nolim hac solurn causa te ad nos ire, non enim sumus tanti, ut tu vir clarissime hue te conféras, ut gratificeris nobis; quod si videndae etiam Italiae desiderio teneris, non modo cupio ut venias, sed te etiam id quantum possum rogare , rogo. Quae petebas impressa mitterem ad te, introducendorum adolescentum gratia adgraecas litteras, euravimus ut tibi satisfiéret, bibliopola 4 enim cui ad me dedisti litteras fert ea istuc venalia non mea tamen sed sua. Praeterea, quia te studiosissimum esse litterarum graecarum intelligo, mitto ad te munera, Introductiones quasdam utilissimas ad graeeam linguam nuper nostra cura impressas 5 , ut si tibi visum fuerit, horteris adolescentulos , qui eas ad suam utilitatem perlegant ediscantque. Vale, meque ut facis ama, vir excellentissime. Venetiis III. Idus octobris i49^.